The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Isti religiosi omni die pascunt Deos suos, vnde semel iui ad videntum
comestionem illam, et vidi quòd illa quæ detulerunt sibi comestibilia sunt,
et calidissima, et multum fumigantia, ita quòd fumus ascendit ad idola, et
dixerunt Deos illo fumo recreari. Totum autem cibum illi reportauerunt et
comederunt, et sic de fumo tantum Deos suos pauerunt.
De Ciuitate Fuko.
Vltra versus Orientem veni ad ciuitatem quæ vocatur Fuko, [Marginal note:
Vel Foqaien.] cuius circuitus continet 30. milliaria, in qua sunt Galli
maximi et pulcherrimi, et gallinæ ita albæ sicut nix, lanam solum pro
pennis habentes sicut pecudes. Haec ciuitas pulcherrima est, et sita supra
mare. Vltra iui per 18. dietas, et pertransij multas terras et ciuitates,
et in transitu veni ad quendam montem magnum, et vidi quod in vno latere
montis omnia animalia erant nigra vt carbo, et homines et mulieres diuersum
modum viuendi habent: ab alio autem latere omnia animalia erant alba sicut
nix, et homines totaliter diuersè ab alijs vixerunt. Ibi omnes foeminæ quæ
sunt desponsatæ portant in signum quod habent maritos vnum magnum barile de
cornu in capita. [Sidenote: Magnum flumen.] Inde transiui per 18. dietas
alias, et veni ad quoddam magnum flumen, et intraui ciuitatem vnam, quæ
transuersum illius fluminis habet pontem maximum, et hospitabar in domo
vnius hospitarij, qui volens mihi complacere, dixit mihi: si velis videre
piscari, veni mecum; et duxit me super pontem, et vidi in brachijs suis
mergos ligatos super perticas, ad quorum gulam vbi ille ligauit vnum filum,
ne illi capientes pisces, comederent eos: Postea in brachio vno posuit 3.
cistas magnas, et tunc dissoluit mergos de perticis, qui statim in aquam
intrauerunt, et pisces ceperunt, et cistas illas repleuerunt in pania hora,
quibus repletis vir ille dissoluit fila à collis eorum, et ipsi reintrantes
flumen se de piscibus recreauerunt, et recreati ad perticas redierunt, et
se ligari sicut priùs permiserunt: Ego autem de illis piscibus comedi, et
optimi mihi videbantur. [Sidenote: Aliâs Cansai, vel Quinzai.] Inde
transiens per multas dietas veni ad vnam ciuitatem quæ vocatur Kanasia, quæ
sonat in lingua nostro ciuitas coeli: Nunquam ita magnam ciuitatem vidi,
Circuitus enim eus continet 100. millaria, nec in ea vidi spatium quin benè
inhabitaretur; Imo vidi multas domus habentes 10. vel 12. solaria vnum
supra aliud: haec habet suburbia maxima continentia maiorem populum quàm
ipsa ciuitas contineat 12. portas habet principales, et in via de qualibet
illarum portarum ad 8. milliaria sunt ciuitates fortè maiores vt æstimo,
quàm est ciuitas Venetiarum, et Padua. Haec ciuitas sita est in aquis quæ
semper stant, et nec fluunt, nec refluunt, vallum tamen habet propter
ventum sicut ciuitas Venetiarum. In ea sunt plus decem mille et 2. pontium,
quorum multos numeraui et transiui, et in qualibet ponte stant custodes
ciuitatis continuè custodientes ciuitatem pro magno Cane imperatore Catai.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account