The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries of The English Nation — Volume 12: America, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries of The English Nation — Volume 12: America, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Avcherios exempla suos, fratremque patremque;
Qui dum pro patria laudem et virtute sequuntur,
Obsessi in muris soli portisque Caleti,
Præposuere mori, quàm cum prodentibus vrbem,
Et decus Albionvm, turpi superesse salute.
Quòd si parua loquor, nec adhuc fortasse fatenda est
Aurea in hoc iterum nostro gens viuere mundo,
Quid vetat ignotis vt possit surgere terris?
Auguror, et faueat dictis Devs, auguror annos,
In quibus haud illo secus olim principe in vrbes
Barbara plebs coeat, quàm cùm noua saxa vocaret
Amphion Thebas, Troiana ad moenia Phoebvs.
Atque vbi sic vltrò iunctas sociauerit ædes,
Deinde dabit leges custodituras easdem;
In quibus ignari ciues fraudumque, dolique,
A solida assuescant potius virtute beari;
Quàm genio et molli liquentia corpora vita
In Venerem ignauam, pinguemque immergere luxum:
Quàm nummos, quam lucra sequi, quam propter honores
Viuere ad arbitrium stolidæ mutabile plebis.
Non illic generi virtus, opibusue premetur
Libertas populi, non contrà in deside vulgo
Oppugnabit opes ciuis sub nomine pauper:
Quisque suo partem foelix in iure capesset.
Tum sua magna parens ingenti foenore tellus
Exiguo sudore dabit bona: cura iuuentam
Nulla adiget senio, nec sic labor ocia tollet,
Quo minus è virtute petant sua commoda ciues.
O mihi foelicem si fas conscendere puppim:
Et tecum patria (pietas ignosce) relicta
Longinquum penetrare fretum, penetrare sorores
Mecum vnà Aonias, illic exordia gentis
Prima nouæ ad seros transmittere posse nepotes!
Sed me fata vetant, memoraturumque canora
Inclyta facta tuba, ad clades miserabilis Istri
Inuitum retrahunt. His his me fata reseruent:
Non deerit vates, illo qui cantet in orbe
Aut veteres populos, aut nostro incognita coelo
Munera naturæ; dum spreto Helicone manebit
Ilia Aganippæis sacrata Oxonia Musis.
Dum loquor in viridi festinant gramine Nymphæ,
Impediuntque comas lauro, et florentis oliuæ
Frondibus armantur, dominatricemque frequentes
Oceani immensi longè venerantur Elisam.
Illa autem ad gelidum celsis de turribus amnem
Prospicit, et iamiam Tamesino in patre tuetur
Paulatim obliquis Gilebertum albescere velis.
Sic dea Peliaco spectasse è vertice Pallas
Fertur Iasonios comites, ad Phasidos vndas
Vix benè dum notis committere carbasa ventis.
Diva faue, nutuque tuo suscepta parari
Vela iuua; Si sola geris dignissima totum
Talibus auspicijs proferri sceptra per orbem.
Proptereà quia sola tuos ita pace beasti
Tranquilla populos, vt iam te principe possint
Augere imperij fines. Quia sola videris
Quo niueae Charites, quo corpore Delia virgo
Pingitur, et iusto si sit pro teste vetustas.
Talibus audimus quondam de matribus ortos
Semideos homines: tali est de sanguine magnus
Siue Hector genitus, siue Hectore maior Achilles:
Duntaxat sine fraude vlla, sine crimine possint
Vila tibi veterum conferri nomina matrum,
Quæ sexum factis superas, quæ patribus audes,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account