The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones verò inter eas rarò vel
nunquam audiuntur. Et quamuis multum inebrientur, in ebrietate sua tamen
verbis vel facto nunquam contendunt. [Sidenote: Insolencia aduersus
exteros.] Nunc de malis moribus eorum est supponendum. Superbissimi alijs
hominibus sunt, et despiciunt omnes: ideò quasi pro nihilo reputant, siue
nobiles sint, siue ignobiles. Vidimus euim in curia Imperatoris nobilem
virum Ieroslaum. magnum Ducem Russiæ, filium etiam Regis et Reginæ Georgiæ,
et Soldanos multos, duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere
inter eos. Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles,
antecedebant eos, et semper primum locum et summum tenebant: immò sæpè
oportebat eos post posteriora sedere. [Sidenote: Iracundia Mendacitas.]
Iracundi multum et indignantis naturæ sunt: et etiam alijs hominibus plus
sunt mendaces, et fere nulla veritas inuenitur in eis. In principio quidem
sunt blandi, sed in fine pungunt vt scorpio. [Sidenote: Fraudulentia
Sordes.] Subdoli sunt et fraudulenti, et se possunt astutia circumueniunt
omnes. Homines sunt immundi, sumendo cibum et potum, et alijs factis suis.
Qui cum volunt aliquid mali facere alijs hominibus, miro modo occultant, vt
præuidere non possint, vel contra eorum astutias remedium inuenire.
[Sidenote: Temulentia.] Ebrietas honorabilis est apud eos: et quum multum
quis bibit, ibidem reijcit, nec propter hoc dimittit quin iterum bibat.
[Footnote: Chief engineer Melville, in his account of the adventures of the
survivors of the "Jeanette" in the Lena Delta, gives a similar description
of the drinking customs of the inhabitants of the _Tundra_.] Valdè sunt
cupidi et auari, exactores maximi ad petendum: tenacissimi retentores, et
parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos.
[Sidenote: Exortio Crudelitas.] Et, vt breuiter dicam, omnes mali mores
eorum propter prolixitatem in scripto redigi non possunt. [Sidenote: Cibi.]
Cibi eorum sunt omnia quæ mandi possunt. Comedunt canes, lupos, vulpes, et
equos; et in necessitate carnes humanas. Vnde quando pugnauerunt contra
quandam ciuitatem Kytaorum, [Footnote: Query, the inhabitants of the
province of Kutais, on the Euxine, or of Cathay?] vbi morabatur imperator
ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod defecerunt ipsis Tartaris omninò
expensæ, Et quia non habebant quòd manducarent omninò, tunc accipiebatur de
decem hominibus vnus ad manducandum. Abluuiones etiam quæ egrediuntur de
iumentis cum pullis manducant. Imo vidimus etiam eos pediculos manducare:
vidimus etiam eos commedere mures. Mensalibus et manutergijs non vtuntur:
panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud nisi carnes:
et tam paucas habent, quòd aliæ nationes vix inde viuere possent. Cum
pinguedine carnium multum polluunt manus: quando verò comederunt, tunc
manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent
etiam honestiores habere aliquos panniculos paruos, cum quibus vltimo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account