The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Ad illa coemeteria nullus audet
accedere præter custodes, qui ad custodiendum positi sunt ibidem. Et si
aliquis accesserit, capitur, spoliatur et verberatur, et valde malè
tractatur. Vnde nos ipsi nescientes intrauimus termmos coemeterij eorum qui
in Hungaria occisi fuerunt, et venerunt super nos sagittæ volantes: sed
quia eramus nuncij consuetudinem terræ nescientes, nos liberos dimiserunt
abire. [Sidenote: Lustrationes ritus.] Parentes autem et omnes alij qui
morantur in stationibus suis oportet purificari per ignem: quæ purificatio
fit hoc modo. Faciunt duos ignes et duas hastas ponunt iuxta ignes et vnam
cordam in summitate hastarum: et ligant super cordam illam quasdam
scissuras de buccharamo: sub qua corda et ligaturis inter illos duos ignes
transeunt homines, bestiæ et stationes: Et sunt duæ mulieres, vna hinc, et
alia inde aquam projicientes, et quædam carmina recitantes. Et si aliqui
currus ibi franguntur, vel etiam res ibi cadunt aliqus, incantatores
accipiunt. Et si aliquis occiditur à tonitruo, omnes illos homines qui
morantur in stationibus illis, oportet prædicto modo ignes transire.
Statio, lectus, filtra, currus, vestes, et quicquid talium habuerint, à
nullo tanguntur, sed tanquam immunda ab omnibus respuuntur.
De consuetudinibus bonis et malis et cibis eorum. Cap. 4.
Dicto de ritu, dicendum est de moribus: de quibus tractabimus hoc modo.
Primo dicemus de bonis, secundo de malis: tertio de consuetudinibus: quarto
de cibis. [Sidenote: Obedientia.] Prædicti homines, scilicet Tartari sunt
magis obedientes Dominis suis quàm aliqui homines in hoc mundo, siue
religiosi, siue seculares: et magis reuerentur eosdem: neque de facili
mentiuntur eis. Verbis ad inuicem rarò aut nunquam contendunt, factis verò
nunquam. Bella, rixæ, vulnera, homicidia inter eos non contingunt.
[Sidenote: Abstinentia.] Prædones et fures magnarum rerum non inueniuntur
inter eos. Vnde stationes et currus eorum, vbi habent thesauram suum setis
aut vectibus non firmantur. Si aliquæ bestiæ perduntur, quicunque inuenent
eas vel dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt
ad hoc. Homines autem quorum sunt bestiæ apud eosdem illas requirunt, et
absque vlla difficultate recipiunt illas. [Sidenote: Comitas.] Vnus alium
satis honorat: et ad inuicem sunt satis familiares: Et cibaria quamuis
inter illos sint pauca, tamen inter se satis competenter communicant illa;
et satis sunt sufferentes. [Sidenote: Temperantia.] Vnde quum ieiunant vno
die vel duobus diebus nihil comedentes omninò de facili non videntur
impatientes, sed cantant et ludunt quasi comederunt bene. In equitando
multum sustinent frigus, et calorem nimium patiuntur. Non sunt homines
delicati. Inuidi ad inuicem non videntur. Inter eos quasi nulla placita
sunt: nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congruè potest.
[Sidenote: Castitas mulierum.] Mulieres eorum sunt castæ: nec de
impudicitia earum inter eas aliquid auditur. Verba tamen quædam ex eis in
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account