The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
equitant, et agiliter in equis currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et
pharetras portare. Et tam viri quam mulieres diu in equitando possunt
durare. Breuissimas habent strepas: equos valde custodiunt; imo rerum
omnium sunt magni conseruatores. [Sidenote: Foeminæ Metæ incognitæ eodem
modo vestiuntur.] Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes,
calceos, ocreas, et omnia opera quæ de corio fiunt. Currus etiam ducunt et
reparant camelos onerant, et velocissimæ sunt et strenuæ in omnibus
operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliquæ, sicut viri, sagittant.
De ipsorum Imperio. Cap. 5.
Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primò de
ipsius principio. Secundò de principibus eius. Tertiò de dominio
Imperatoris et principum. Terra quædam est in partibus Orientis, de qua
dictum est suprà, quæ Mongol nominatur. Hæc terra quondam quatuor populos
habuit. [Sidenote: Tartariæ populi Tartar fluuius.] Et vnus Yeka Mongol, id
est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali.
Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, à quodam fluuio, qui currit per
terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus
Metrit. Hij populi omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant:
quamuis inter se per principes et prouincias essent diuisi. [Sidenote:
Cygnis ortus et res gestæ.] In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis.
Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines
furari, rapere, prædari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit
capere, et sibi associare non demittebat homines verò suæ gentis ad se
inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta. Hic
autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam homines
aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello omnes Tartaros
sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hæc cum omnibus his
pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam
bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, et etiam
illos deuicit. [Sidenote: Naymani.] Audientes itaque Naymani, quod Cyngis
erat taliter eleuatus, indignati fuerant. Ipsi enim habuerant Imperatorem,
qui fuerat strenuus valdè, cuidabant tributum omnes nationes prædictæ.
[Sidenote: Fratres discordantes oppressi.] Qui debitum vniuersæ carnis
exsoluens, filij eius successerunt loco eius; sed iuuenes erant et stulti,
et populum nesciebant tenere sed inuicem diuisi erant et scissi: vnde medio
tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus, insultum faciebant in
terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant, et
capiebant prædam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines
aggregauit. [Sidenote: Kara Kitai.] Naymani et Kara Kitai, id est nigri
Kitai, ex aduerso in quandam vallem strictam inter montes duos, per quam
nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter conueniunt: et
commissum est prælium, in quo Naymani et Kara Kitai à Mongallis sunt
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account