The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02 — John Shaqi
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
deuicti, et maior pars eorum occisa: et alij qui euadere non potuerunt in
seruitutem redacti sunt. [Sidenote: Occady-can.] In terra autem prædictorum
Kara Kytaorum Occaday can filius Cyngis can, postquam positus fuit
imperator, quandam ciuitatem, ædificauit, quam Omyl [Marginal note: Vel
Chanyl.] appellauit. [Sidenote: Homines syluestres.] Propè quam ad meridiem
est quoddam desertum magnum, in quo syluestres homines pro certo habitare
dicuntur, qui nulla modo loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas: et si
quando cadunt, per se surgere sine adiutorio aliorum minime possunt,
aliquantam tamen habent discretionem. Mongali autem in terram eorum
reuertentes se contra Kytaos in prælium præparauerunt, qui castra mouentes
terram eorum intrauerunt. [Sidenote: De mutua victoria Mongalorum et
Kytaorum. Tartarorum Kytama clades.] Imperator autem Kytaorum hoc audiens
venit contra eos cum exercitu suo; et commissum est prælium durum; in quo
prælio Mongali fuerunt deuicti: et omnes nobiles Mongalorum qui erant in
prædicto exercitu fuerunt occisi vsque ad septem. Cyngis verò et alij qui
remanserunt in tetram suam fugerunt. Et quum aliquantulum quieuisset
Cyngis, præparauit se rursus ad prælium et contra terram Huiyrorum
processit ad bellum. Isti homines Christiani de secta Nestorianorum erant,
quos etiam bello deuicit, et eorum literas acceperunt. Nam prius scripturam
aliquam non habebant. [Sidenote: Nouæ victoriæ literæ.] Nunc autem eandem
literam Mongallorum appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum
[Marginal note: Vel Saruiur.], et contra terram Karauitarum [Marginal note:
Vel Karanitarum.], et contra terram Voyrat [Marginal note: Vel Hudirat.],
et contra terram Comana, quas terras omnes deuicit. Inde est in teram suam
reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocans omnibus gentibus
supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, et cum diu contra eos
pugnasset, magnam partem terræ Kytaorum vicerunt: Imperatorem autem eorum
concluserunt in sua ciuitate maiori: quam cum tam diu obsiderunt, quod
exercitui defecerunt expensæ, et cum non haberent quod manducarent,
præcipit illis Cyngis can, quod de decem hominibus vnum darent ad
manducandum. Illi autem de ciuitate pugnabant viriliter contra illos
sagittis et machinis: [Sidenote: Argentum loco lapidum in hostem
proiectum.] Et cum deficerent lapides, pro lapidibus proiecerunt argentum,
et maximè liquefactum. Ciuitas enim hæc multis diuitijs erat plena. Et cum
diu pugnassent, et eam bello vincere minimè possent, fecerunt vnam magnam
viam sub terra ab exercitu vsque ad mediam ciuitatem, et aperientes subitò
terram, eis nescientibus prosilierunt in medio ciuitatis, et pugnabant cum
hominibus ciuitatis, et illi qui erant extra simili modo pugnabant, et
concidentes portas intrauerant ciuitatem: [Sidenote: Kytai victi.] et
occidentes Imperatorem et homines plures, ciuitatem possidebant: et aurum
et argentum, et omnes diuitias abstulerunt. Et cum terræ prædictæ Kytaoram
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account