The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
suos homines præfecissent, in terram propriam sunt reuersi. [Sidenote:
Cyngis salutator Imperator. Kyathaiæ pars in mari posita. Kytaorum litera
et religio.] Et tunc Imperatore Kytaoram deuicto factus est Imperator.
Quandam autem partem terræ Kytaorum, quæ posita est in mari, vsque in
hodiernum diem nullatenus deuicerunt. Kytai autem, de quibus superius
diximus, homines sunt Pagani, qui habent literam specialem: et habent nouum
et vetus Testamentum; et habent vitas patrum, et Erimitas et domos quasi
Ecclesias factas, in quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam
sanctos, habere. Vnum Deum colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant,
et credunt vitam æternam, sed minimè baptizantur. Scripturam nostram
honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt plures.
Homines benigni et humani satis videntur: barbam non habent, et in
dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie
ita lati. [Sidenote: Opificiorum laus.] Linguam propriam habent: meliores
artifices non inueniuntur in toto mundo in omnibus operibus, in quibus
solent homines Terra eorum est opulenta valdè in frumento, vino, auro,
argento, et serico, et omnibus rebus in quibus solet sustentari humana
natura. Et cum aliquantulum quieuissent, suos exercitus diuiserunt.
[Sidenote: Thossuch can Cyngis filius Comanos deuicit. India minor
debellata.] Vnum de filijs Tossuch nomine, quem etiam Can appellabant, id
est Imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello
deuicit: et postquam vicerat eos in terram suam reuertabatur. Alium etiam
filium misit cum exercitu contra Indos; qui Minorem Indiam deuicerunt. Hij
autem nigri sunt Saraceni, qui Æthiopes nuncupantur. Hic autem exercitus
contra Christianos, qui sint in India maiori in pugnaro processit. Quod
audiens rex terræ illius, qui vulgò Presbyter Iohannes appellatur, venit
contra eos exercitu congregato. [Sidenote: Presbyter Iohannes: eiusdem
stratagema.] Et faciens imagines cupreas hominum in sella posuit super
equos, ponens ignem interius, et posuit hominem cum folle post imaginem
cupream super equum: et cum multis imaginibus, et equis taliter præparatis
venerunt contra prædictos ad pugnandum. Et cum ad locum prælij
peruenissent, istos equos vnum iuxta vnum præmiserunt. Viri autem, qui
erant retro, posuerunt nescio quid super ignem qui erat in prædicta
imagine, et cum follibus fortiter sufflauerunt. Vnde factum est, quod de
fumo illo aer est denigratus. [Sidenote: Victoria de Tartaris. ] Et tunc
super Tartaros iecerunt sagittas, ex quibus multi interfecti et vulnerati
fuerunt. Et sic cum confusione eos de finibus suis eiecerunt: Et nunquam
audiuimus, quod vltra ad eos redierunt. [Sidenote: De monstrosis mulieribus
et canibus monstrosa narratio.] Cum autem per deserta redirent, in quandam
terram venerunt in qua quædam monstra foemineas imagines habentia
reperirunt. Et cum interrogassent eas per multos interpretes vbi essent
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account