The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
secum duxerunt, qui vsque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. [Sidenote:
Videtur hic sonitus fieri, et fragore glaciei, et niuium de montibus.]
Interrogati verò quare sub terra habitarent, dixerunt quod vno tempore anni
quum sol oritur, tantus souitus est, quod homines nulla ratione possunt
sustinere. Immo etiam tunc percutiebant in organis et tympanis, et alijs
instrumentis, vt illum sonitum non audirent. [Sidenote: Cyngis lex.] Et dum
Cyngis de terra illa reuerteretur, defecerunt ei victualia et habebant
maximam famem. Et tunc recentia interiora vnius bestiæ eos contigit
inuenire: quæ accipientes, depositis tamen stercoribus decoxerunt: et coram
Cyngis can portantes cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit ab eo,
vt nec sanguis, nec interiora, nec aliquid de bestia quod manducari potest,
exceptis stercoribus, proijciatur. Et deinde in terram propriam est
reuersus: et ibidem leges et statuta multiplicia iecit, quæ Tartari non
violabiliter obseruant. Ex quibus tantum duo dicemus. Vnum est, quod
quicunque in superbia erectus, propria authoritate sine electione principum
esse voluerit imperator, sine vlla miseratione debet occidi. Vnde ante
electionem ipsius Cuynch propter hoc vnus de principibus, nepos ipsius
Cyngis can fuit occissus. Volebat enim sine electione regnare. Aliud
statutum est, quod sibi debent subiugare omnem terram: nec cum aliqua gente
debent pacem habere, nisi prius eis subdatur, quo vsque veniat tempus
occisionis eorum. Debent enim occidi, vt prophetatum est eis: Et illi qui
euadere poterunt, vt dicunt, debent illam legem tenere quam tenent alij,
qui eos bello deuincunt. Statuit etiam quod per millenarios, et centenarios
et Decanos debeat eorum exercitus ordinari. [Sidenote: Interitus.] Post hoc
ab ictu tonitrui esc occisus, peractis suis ordinationibus and statutis.
Hic autem habuit quatuor filios: Vnus vocabatur Occoday, secundus Tossuch
can, tertius Thaaday et nomen quarti ignoramus. [Sidenote: Liberi.] Isti
quatuor filij cum alijs maioribus qui tunc erant, primum filium videlicet
Occoday elegerunt imperatorem, filij autem istius Occoday Cuyne, qui nunc
est imperator, Cocthen et Cyrenen. [Sidenote: Nepotes.] Et si plures
habuerit filios ignoramus. Filij autem Tossuch can Bati: iste est ditior et
potentior post imperatorem: Ordu, iste est senior omnium ducum: Syban,
Bora, Bercuthanth: aliorum filiorum Tossuch can nomina ignoramus. Filij
Thaaday sunt Burin et Chadan, nomina aliorum filiorum nescimus. Alterius
autem filij Cyngis can, cuius nomen nescimus, filiorum nomina sunt hæc.
Vnus vocatur Mengu, cuius mater est Seroctan. Ista domina inter omnes
Tartaros, excepta matre imperatoris, est magis nominata: et potentior est
omnibus excepto Bati. Alius vocatur Becas. Alios filios habuit plures, sed
eorum nomina ignoramus. [Sidenote: Duces.] Hæc sunt ducum nomina. Ordu:
iste fuit in Polonia et in Hungaria: Bati, Cathan, Syban, Bureth. Omnes
isti fuerunt in Hungaria, Cyrpodan iste est adhuc vltra mare contra
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account