The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Soldanum Damasci. Isti remanserunt in terra: Mangu, Cuthen, Syrennen,
Hybilay, Syremum, Synocur, Thuatamur, Cyragay, Sybedey, senex quidam miles
inter eos, Bora, Berca, Mauci, Choranca: sed iste inter alios est minimus.
Alij verò duces sunt plures, sed eorum nomina ignoramus.
[Sidennote: Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.] Imperator
autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in
aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. Ipse autem assignat vbi maneant
duces: millenarij centenarijs. Centenarij decanis. Insuper quicquid
præcipitur in quocunque tempore quocunque loco, siue ad bellum, siue ad
mortem, siue ad vitam, sine vlla contradictione obediunt. Etiam si petit
filiam virginem vel sororem, sine contradictione dant ei. Aut singulis
annis, aut intermissis aliquibus annis virgines colligit ex omnibus finibus
Tartarorum. Si ipse vult sibi retinere aliquas retinet: alias dat suis
hominibus, sicut videtur ei expedire. Nuncios quoscunque quotcunque et
vbicunque transmittit, oportet quod dent ei sine mora equos subdititios et
expensas. Vndecunque venerint ei tributa vel nuncij, oportet quod equi,
currus, et expensæ similter dentur eis. [Sidenote: Inhumanitas erga
Legatos.] Nuncij qui veniunt aliunde in magna miseria sunt in victu pariter
et vestitu: quia expensæ viles sunt et paucæ: et maximè cum veniunt ad
principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc ita parum datur decem
hominibus, quod inde vix possint viuere duo. Nec etiam in curijs principum,
nec in via datur eis comedere, nisi semel in die, et satis parum. Insuper
si aliquæ iniuriæ sibi fiunt, conqueri de facili minimè possunt. Vnde eos
oportet illa patienter portare. Insuper multa tam à principibus, quam ab
alijs nationibus et minoribus ab eis exiguntur: et si non daretur, vili
pendunt eos, immò quasi pro nihilo habent eos. Et si à magnis viris
mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere: sed dicunt: A magno homine
venistis, et cur modicum datis? et accipere dedignantur. Et si nuncij benè
volunt facere facta sua, oportet eos dare maiora. Idcirco magnam partem
rerum, quæ nobis à fidelibus erant datæ, oportuit nos de necessitate
muneribus dare. Et sciendum, quod ita omnia sunt in manu imperatoris
prædicti, quod nemo audet dicere, hoc est meum vel illius; sed omnia sunt
Imperatoris, res, iumenta, et homines. Et super hoc etiam nuper emanauit
Imperatoris statutum. Idem dominium per omnia habent duces super homines
suos. Diuisi enim sunt homines Tartari, videlicet etiam alij inter duces.
Nuncij etiam ducum, quocunque eos transmittunt, et homines tam Imperatoris
quàm alij omnes equos subdititios et expensas, et qui equos custodiant, et
etiam nuncijs seruiant sine contradictione dare tenentur. Imperatori autem
iumenta vt habeat ex eis lac ad annum vel ad duos, vel ad tres, sicut
placuerit ei, tam duces quàm alij pro redditu dare tenentur. Et homines
ducum idem facere tenentur dominis suis. Inter eos enim nullus est liber.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account