The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Et vt breuiter dicam, Quicquid Imperator et duces volunt, et quantum volunt
de rebus suis accipiunt. De personis etiam eorom disponunt per omnia, sicut
volunt. [Sidenote: Occaday secundus Imperator Tartarorum.] Mortuo
Imperatore, sicut superius dictum est, conuenerunt Duces et elegerunt
Occoday filiam Cyngis can prædicti Imperatorem. Qui habito consilio
principum diuisit exercitus. Bati, qui in secundo gradu attinebat ei, misit
contra Altisoldanum, et contra terram Biserminorum. Hij erant Saraceni, et
Komanicum loquebantur. Et cum intrasset terram illorum pugnauit contra eos,
et bello eos sibi subiecit. Quædam autem ciuitas quæ Barthra [Marginal
note: Barthra ciuitas vel Barchin.] dicitur, diu restitit ei, fecerant enim
foueas multas in circuitu ciuitatis et operuerant illas; et quando illi
veniebant cadebant in foueas. Vnde non potuerunt capere ciuitatem, donec
illas foueas replessent. Homines autem de quadam ciuitate quæ vocatur
Iakint [Marginal note: Vel Sarguit.] hæc audientes exierunt obuiam eis, se
sponte in manus eorum tradentes: vnde ciuitas eorum non erat destructa, sed
plures eorum occiderunt, et alios transtulerunt. Et accepto spolio
ciuitatis, ipsam alijs hominibus repleuerunt. [Sidenote: Orna super Don
fluuium.] Et venerunt contra ciuitatem quæ vocatur Orna. Ista ciuitas erat
nimium populosa: Christiani ibi erant plures; Gazari videlicet, Rutheni, et
Alani, et alij: nec non et Saraceni, Saracenorum enim erat dominium
ciuitatis. Hæc autem ciuitas erat diuitijs multum plena. Est enim posita
super fluuium qui vocatur Don, qui intrat in mare. Vnde est quasi portus:
et forum maximum habebant de illa ciuitate alij Saraceni. Et cum non
possent aliter deuincere, præciderunt fluuium, qui ciurrebat per ciutatem,
et illam cum rebus omnibus submerserunt. Quo facto: postea intrauerunt
terram Tortorum, qui similiter sunt Pagani: quam deuincentes, iuerunt
contra Russiam, et fecerunt magnam stragem in terra Russiæ, ciuitates et
castra destruxerunt, et homines occiderunt: [Sidenote: Kiouia ciuitas.]
etiam Kiouiam quæ erat Metropolis Russiæ obsederunt: et cum diu
obsedissent, illam ceperunt, et occiderunt homines ciuitatis. Inde
procedentes pugnando destruxerunt totam Russiam. De Russia autem et Comania
processerunt duces prædicti, et pugnauerent contra Hungaros et Polonos. Ex
quibus Tartaris in Polonia, et in Hungaria plures interfecti fuerunt. Et si
non fugissent, sed viriliter restitissent, Hungari exiuissent Tartari de
finibus suis: quia tunc habuerant timorem, quod omnes fugere attentabant.
Sed Bati vaginato gladio in faciem eis restitit, dicens: Nolite fugere:
quia si fugitis nullus euadet: Et si debemus mori, moriamur omnes: quia
futurum est, vt Cyngis can prædixit, quod interfici debeamus: Et si nunc
est tempus, sustineamus. Et sic animati sunt et remanserunt, et Hungariam
destruxerunt. [Sidenote: Morduanorum terra.] Inde reuertentes iuerunt in
terram Morduanorum, qui sunt Pagani, et bello deuicerunt. [Sidenote:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account