The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
humeros autem retro ad renes habent aliam peciam, quæ protenditur à collo
vsque ad aliam peciam, quæ reuoluitur circa corpus: Super humeros autem
istæ duæ peciæ anterior videlicet et posterior, ad duas laminas ferreas quæ
sunt in vtroque humero fibulis connectuntur. Et in vtroque brachio vnam
habent peciem, quæ ab humero protenduntur vsque ad manus, quæ etiam
inferius sunt aptæ. Et in vtroque crure vnam habent peciam: quæ peciæ omnes
fibulis coniunguntur. Galea autem superius est ferrea. Sed illud quod
protegit in circuitu collum et gulam de corio fit. Et omnes istæ peciæ de
corio sunt formatæ secundum modum superius annotatum. Quidam autem omnia
quæ superius diximus habent de ferro in hunc modum formata. Vnam laminam
tenuem ad latitudinem vnius digiti faciunt, et ad longitudinem palmæ vnius.
Et in hunc modum faciunt laminas multas: et in vnaquaque lamina octo
foramina paruula faciunt, et interius tres corrigias strictas et fortes
ponunt, et laminas vnam super aliam ponunt, quasi ascendendo per gradus: et
ligant laminas prædictas ad corrigias tenuibus corrigiolis, quas mittunt
per foramina superius annotata: Et in superiori parte consuunt corrigiolam
vnam, vt laminæ prædictæ bene et firmiter cohæreant sibi. Et faciunt ex
laminis quasi corrigiam vnam, et postea ligant per pecias per omnia, sicut
superius dictum est. Et ista faciunt tam ad equorum quam ad hominum
armaturas. Et faciunt illa ita lucere, quod potest homo in eis faciem suam
videre. Aliqui eoram lanceas habent: et in fine ferri lanceæ vnum habent
vncum, cum quo trahunt hominem de sella si possunt. Longitudo saggitarum
est duorum pedum et vnius palmæ, et duorum digitorum. Et quia diuersi sunt
pedes, mensurum pedum geometricam ponimus. Duodecem grana hordei pollicis
transuersio est. Sexdecem pollices transuersi faciunt vnum geometricum
pedem. Ferramenta sagittarum sunt acutissima, et ex vtraque parte
incidentia quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad
acuendum sagittas. Ferramenta prædicta caudam habent acutam ad longitudinem
vnius digiti, quam imponunt in lignum. Scutum habent de viminibus vel de
virgulis factum. Saggitas habent alias ad sagittandum aues bestias et
homines inermes ad trium digitorum latitudinem. Sagittas alias habent
diuersimodas ad aues et bestias sagittandas. Quum ad bellum procedere
volunt præcursores præmittunt, qui nihil secum portant præter filtra sua,
equos et arma. Isti nihil rapiunt, domos non comburunt, bestias non
occidunt: Sed tamen homines vulnerant et mortificant, et si non possunt
aliud mittunt in fugam; multo libentius tamen occidunt, quam fugant, post
istos sequitur exertitus, qui cuncta quæ inuenit accipit, et homines etiam,
si inueniri possunt, accipiunt et occidunt. [Sidenote: Mos tranandi
flumina.] Quum autem ad flumina perueniunt, hoc modo transeunt illa etiamsi
sunt magna. Maiores vnum rotundum et leue corium habent, in quo in
summitate per circuitum crebras faciunt ansas, in quibus funem imponunt, et
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account