The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
stringunt ita quod in circuitu faciunt quendam ventrem, quem replent
vestibus, et alijs rebus, et fortissime comprimunt ad imuicem: post hoc in
medio ponunt sellas et alias res duriores: homines autem in medio sedent:
et ligant et caudam equi nauem hanc taliter præparatam, et vnum hominum qui
equum regat faciunt pariter cum equo ante natare: vel habent aliquando duos
remos, et cum illis remigant vltra aquam, et sic transeunt fluuium. Equos
vero pellunt in aqua, et vnus homo iuxta vnum equum, quem regit, natat: et
alij equi illum sequuntur. Et sic transeunt aquas et flumina magna. Alij
vero pauperiores vnam bursam de corio bene consutam vnusquisque tenetur
habere: in qua bursa vel in quo sacco vestes et omnes res suas imponunt; et
in summitate saccum fortissime ligant, et suspendunt ad caudam equi, et
transeunt, vt suptadictum est. Sciendum est, quod cum vident hostes tunc
vadunt ad eos, et vnusquisque iacit tres saggitas vel quatuor contra
aduersarios: Et si vident quod eos superare non possunt, retro gradiuntur
ad suos: Et hoc faciunt in fraudem, vt aduersarij eos sequantur ad loca vbi
insidias paruerunt: Et si inimici eorum sequuntur ad prædictas insidias,
circumdant eos et sic vulnerant et occidunt. Item si vident quod magnus
exercitus est contra eos, aliquando diuertunt ab eo per vnam dietam vel
duas, et aliam partem terræ inuadunt et spoliant: et interficiunt homines,
et terra destruunt et deuastant. Et si vident quod hoc etiam facere non
possunt, cedunt retro ad decem vel duo decem dietas: aliquando etiam
morantur in loco tuto, quousque aduersariorum exercitus separetur, et tunc
furtim veniunt, et depopulantur totam terram. In bellis etiam astutissimi
sunt: quia iam per quadraginta annos et amplius cum alijs gentibus
dimicarunt. Cum autem volunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant sicut
deberent pugnare. Duces siue principes exercitus bellum non intrant, sed
stant à longe contra inimicorum exercitum, et iuxta se habent pueros in
equis et mulieres et equos. Et faciunt aliquando imagines hominum, et
ponunt super equos. Hoc ideo faciunt, vt multitudo magna bellantium esse
credantur. Contra faciem equorum vnam aciem captiuorum et aliarum gentium
quæ sunt inter eos transmittunt: et forsitan aliqui Tartari vadunt cum eis.
Alias acies fortiorum hominum longe mittunt à dextras et à sinistris, vt
non videantur ab aduersarijs suis: et sic circumdant aduersarios et
colligunt in medium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et cum sunt
aliquando pauci, putantur ab aduersarijs qui circumdati sunt, esse multi.
Et maxime cum videant illos, qui sunt cum duce vel principe exercitus
pueros et mulieres et equos, et homines fictos, vt dictum est supra: quos
credunt esse pugnatores: et per hoc terrentur et confunduntur. Et si forte
aduersarij bene pugnant, faciunt eis viam vt fugiant: et statim cum fugere
incipiunt, ab inuicem separati insequuntur eos, et plures tunc occidunt
fuga, quàm mortificare possent in bello. Sciendum tamen est, quod si aliud
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account