The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio
subiugarunt. De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum
hominibus pacem. Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt.
Tertio de tyrannide quam exercent in eis. Quarto de terris quæ viriliter
restiterunt. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi
subdentur eis, quia, vt dictum est supra, Cyngis can habent mandatum, vt
cunctas si possunt sibi subijciant nationes. Et hæc sunt illa quæ petunt ab
eis, vt vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et
vt dent decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim
decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in terram
eorum deducunt et tenent eos pro seruis: reliquos numerant et ordinant
secundum morem. Sed quando plene habent dominium super eos, si aliquid
promiserunt eis nihil obseruant: sed quascunque possunt congrue occasiones
inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex
parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et præfectus ille à quolibet homine
qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri non habebant
vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud idem quæ
viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando suum victum
quærebant similiter deportabunt. [Sidenote: Vrsi albi.] Reliquos autem
secundum eorum consuetudinem numerauit, præcipiens vt vnusquisque tam
paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue diues esset,
tale tributum præberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi, et vnum
nigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam animalis
quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum transferre,
sed Teutonice dicitur illit [Marginal note: Vel Illic.]: [Sidenote:
Dochon.] Poloni autem et Rutheni appellant illam Dochon: et vnam nigram
pellem vulpinam. Et quicunque ista non dat, inter Tartaros debet duci, et
in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, vt ad
eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum honorem nullum recipiunt,
sed habentur vt aliæ viles personæ: et oportet vt eis munera magna
præsentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus, millenarijs
et centenarijs. Imo omnes generaliter, et ipsi etiam serui ab eis cum magna
importunitate munera quærunt: Et non solum ab ipsis, sed etiam à nuncijs
eorum cum mittuntur. Aliquibus etiam inueniunt occasiones vt eos occidant.
Sicut de Michaele et alijs actum est. Aliquos vero alliciunt, quos
permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum enim
intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quærunt occasiones
contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire permittunt
petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt. Sicut
factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et alijs
plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hæres, filium vel fratrem
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account