The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
nunquam dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi.
[Sidenote: Solangi. Bascha, vox Tartarica qua vtuntur Turci.] Sicut de
quodam Solangorum vidimus esse factum, Baschathos suos ponunt in terris
eorum quos redire permittunt, quibus oportet vt ad nutum tam duces quam
alij debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis vel terræ non
faciunt quod volunt, isti Baschathi imponunt eis, quod sunt Tartaris
infideles: et sic ciuitatem illam vel terram destruunt et homines qui sunt
in ea occidunt, per manum validam Tartarorum, qui ex mandato principis
illius cui obedit terra illa veniunt eis nescientibus, et subito irruunt
super eos: sicut nuper contigit cum in terra Tartarorum essemus de quadam
ciuitate. Quod ipsummet de Ruthenis fecerunt in terra Comanorum. Et non
solum princeps Tartarorum qui terram vsurpauit, sed præfectus ipsius, et
quicunque Tartarus per ciuitatem illam siue terram transit quasi dominatur
eidem, et maxime qui maior est apud eos. In super aurum et argentum, et
alia quæ volunt et quando libet ad imperatorem vadant Tartarorum ad
placitandum. Sicut nuper contigit de duobus filijs regis Georgiæ. Vnus enim
erat legitimus, et alter de adulterio natus, qui vocabatur Dauid legitimus
autem Melic vocabatur. Filio adulteræ terræ partem relinquebat pater. Alius
vero, qui iunior erat, veniebat cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo
quod Dauid prædictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius
scilicet Melic regina Georgiæ, per quam maritus tenebat regnum, quia per
foeminas illud regnum tenebatur, mortua fuit in via. Illi autem cum
venerunt dederunt maxima munera: et maxime legitimus filius, qui repetebat
terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere, quia
adulteræ filius erat. Ille vero respondit: Licet sim filius concubinæ, peto
tamen vt fiat mihi iusticia secundum legem Tartarorum qui nullam
differentiam faciunt inter filios legitimæ et ancillæ: vnde fuit data
sententia contra filium legitimum, vt ille Dauidi qui maior erat subesset,
et terram haberet quiete et pacifice, quam dederat ei pater: et sic donaria
quæ dederat, et causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab
illis etiam nationibus quæ longe sunt ab eis, et coniunctæ sunt alijs
nationibus quas aliquo modo timent, quæ non sunt eis subiecta, tributum
accipiunt et quasi misercorditer agunt cum eis, vt non adducant exercitum
super eos, vel etiam vt alij non terreantur, se tradere eis. Sicut factum
est de Obesis siue Georgianis, à quibus quinquaginta vel quadraginta
millia, vt dictum est, yperperorum siue Bysantiorum accipiunt pro tributo:
alias ad hoc in pace esse permittunt. Tamen, secundum quod intelleximus ab
eis, rebellare proponunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account