The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Debent etiam cauere vt non faciant nimias expensas, vt
solent; ne propter penuriam redire compellantur, et dent Tartaris viam, vt
ipsos et alios occidant et destruant omnem terram; et propter eorum
superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Et hoc debent facere diligenter
vt si contingat aliquos pugnatores recedere, quod alij loco eorum
succedant. Duces etiam nostri debent die nocteque facere exercitum
custodiri, ne repente et subito irruant super ipsos quia Tartari vt
dæmones, multas excogitant iniquitates et artes nocendi: Immo tam de die
quam de nocte semper debent esse parati: sed nec spoliati debent iacere nec
deliciose ad mensam sedere, ne imparati inueniantur, quia Tartari semper
vigilant, vt possint nocere. Homines vero teræ qui Tartaros expectant, vel
super se timent venire, occultas foueas debent habere, in quibus sagittas,
et alia debent reponere, propter duo: vt videlicet Tartari non possint ea
habere; et si propitius fuerit eis Deus, valeant ea postea inuenire; Eis
fugientibus de terra, debent foenum et stramina comburere, vt equi
Tartarorum ad comedendum minus inueniant. Ciuitates autem et castra si
volunt munire, videant prius qualia sint in situ. Situs enim talis debet
esse in castris, quod machinis et sagittis expugnari non possit: et aquam
habeant sufficientem et lignum, et si fieri potest, quod introitus et
exitus eis tolli non possit: et quod habeant homines sufficientes qui
possint vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia
possint castrum furari. Expensas ad multos annos debent habere
sufficientes: custodiant tamen diligenter illas, et in mensura manducent,
quia nesciunt quanto tempore eos in castris oportet esse inclusos. Quum
enim incipiunt, tunc multis annis obsident vnum castrum. [Sidenote: Obsidio
12 annorum.] Sic fit hodierna die in terra Alanorum de quodam monte, quem,
vt credo, tam obsederunt per duodecem annos; qui viriliter restiterunt, et
multos Tartaros et nobiles occiderunt. Alia autem castra et ciuitates, quæ
talem situm non habent debent fortiter vallari foueis profundis munitis, et
muris bene præparatis; et arcus et sagittas sufficientes: et lapides ac
fundas debent habere. Et debent diligenter cauere, quod non permittant
Tartaros ponere machinas suas; et suis machinis debent eos repellere. Et si
forte aliquo ingenio vel arte erigunt lartari machinas suas, debent eas
destruere machinis suis si possunt. Balistis etiam, fundis et machinis
debent resistere ne ciuitati appropinquent. Aliàs etiam debent esse parati,
vt superius dictum est. De castris et ciuitatibus, quæ sunt in fluminibus
positæ, diligenter debent videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum
est, quod Tartari plus diligunt, quod homines claudant se in ciuitatibus,
quàm quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim eos esse suos por cellos in
hara conclusos. Vnde ponunt eis custodes, vt supradictum est. Si autem
aliqui Tartari de equis suis in bello proijciuntur, statim sunt capiendi:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account