The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
facillime cadunt; ac cultellos ac loricas duplicatas; quia illos eorum
sagittæ non penetrant; et galeam et arma alia ad protegendum corpus et
equum ab armis et sagittis eorum. Et si aliqui non sunt ita bene armati, vt
dixit; debent ire post alios vt faciunt Tartari: et trahere contra eos de
armis et sagittis. Nec debent parcere pecuniæ, quoniam comparent arma, vt
possint animas et corpora, libertatem et res alias conseruare. Acies debent
ordinari, vt ipsi, per millenarios, centenarios, et decanos et duces
exercitus: qui duces nequaquam debent prælium intrare, sicut nec duces
eorum, sed debent exercitus videre et ordinare: legemque debent ponere vt
simul incedant ad bellum, siue alias, sicut sunt ordinati. Et quicunque
relinquit alium siue ad bellum procedentem, siue pugnantem, vel quicunque
fugerit, nisi omnes communiter cedant, grauissime puniatur: quia tunc pars
bellantium sequitur fugientes, et sagittis eorum occidunt, et pars cum hijs
qui remanent pugnant, et sic confunduntur et occiduntur remanentes et
fugientes. Similiter quicunque conuersus fuerit ad prædam tollendam,
antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima poena
mulctetur. Talis enim apud Tartaros sine vlla miseratione occiditur. Locus
ad præliandum est eligendus, si fieri potest vt campus sit planus, et
possint vndique videre: et si possunt habeant syluam magnam à tergo vel à
latere. Ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et syluam: nec
debent simul omnes conuenire in vnum, sed facere acies multas, et diuersas
ab inuicem nec tamen multum distantes. Et contra illos qui post veniunt
debent vnam aciem mittere qui eis occurrat. Et si Tartari simulant fugam,
non multum vadant post eos, nisi forte quantum possunt videre, ne forte
ipsos ad paratas insidias trahant, sicut facere solent: Et alia sit parata
ad muandum aciem illam, si fuerit opportunum. [Sidenote: Speculatores.]
Insuper habeant speculatores ex omni parte, vt videant quando veniant aliæ
acies Tartarorum retro, à dextris et à sinistris et semper debent mittere
aciem contra aciem quæ eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere
aduersarios eorum in medio, vnde magnam cautelam debent habere ne hoc
facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Omnes acies hoc
debent cauere, ne diu currant post eos, propter insidias quas solent
præparare: plus enim fraudulentia quàm fortitudine pugnant. Duces exercitus
semper debent esse parati ad mittendum adiutorium, si necesse est, illis
qui sunt in pugna, et propter hoc etiam debent vitare nimium cursum post
eos: ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum
non habent. Sed Tartari illum quem equitant vna die, illum non ascendunt in
tribus vel in quatuor diebus post hoc. Vnde non curant si fatigentur equi
eorum propter multitudinem quam habent. Et si Tartari cedunt, non tamen
nostri debent recedere, vel ab inuicem separari: quia simulando hoc
faciunt, vt exercitus diuidatur, et post hoc terram libere ingrediantur, et
eam destruant.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account