The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
De terra Tartarorum, situ, qualitate & dispositione aeris in eadem. Cap. 1.
Volentes igitur facta scribere Tartaroram, vt lectores facilius valeant
inuenire, hoc modo per capitula describemus. Primo quidem dicemus de terra.
Secundo de hominibus. Tertio de ritu. Quarto de moribus. Quinto de ipsorum
imperio. Sexto de bellis. Septimo de terris quas eorum dominio
subiugauerant. Octauo quomodo bello occurratur eisdem. De terra possumus
hoc modo tractare. In principio quidem dicemus de situ ipsius: secundo de
qualitate: tertio de dispositione aeris in eadem. Terra vero prædicta est
in ea posita parte Orientis in qua oriens sicut credimus coniungitur
Aquiloni. [Sidenote: Al. Solanganorum. Oceauns ab Aquilone.] Ab Oriente
autem est terra posita. Kyraiorum et etiam Solangorum: à meridie sunt terræ
Saracenorum inter Occidentem et Meridiem Huyrorum. Ab Occidente prouincia
Naymanorum; ab Aquilone mari oceano circundatur. Hæc vero in parte aliqua
est nimium montuosa, et in aliqua est campestris, sed fere tota adimxta
glarea, raro argillosa, plurimum est arenosa. In aliqua parte terne sunt
aliquæ modicæ siluæ: alia vero est sine lignis omnino. Cibaria autem sua
decoquunt et sedent tam imperator quàm principes et alij ad ignem factum de
boum stercoribus et equorum. Terra autem prædicta non est in parte
centesima fructuosa: nec etiam potest fructum portare nisi aquis
fluuialibus irrigetur. Sed aqua et riui ibidem sunt pauci: flumina vero
rarissima vnde ibidem villæ sunt paucæ; nec aliquæ ciuitates excepta vna,
quæ esse dicitur satis bona; [Sidenote: Syra orda, curia maior
imperatoris.] nos autem non vidimus illam, sed fuimus prope ad dimidium
diem, cum apud Syram ordam essemus, quæ curia est maior imperatoris eorum.
Et licet aliàs infructuosa sit, quamuis non multum tamen competenter est
alendis pecoribus apta. Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus. In media
etiam æstate quando in alijs partibus solet calor maximus abundare; ibi
sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines quam plurimi occiduntur.
[Sidenote: Maximæ niues in æstate in Tartaria.] Cadunt etiam ibi eodem
tempore maximæ niues. Ibi sunt etiam frigidissimorum ventorum tam maximes
tempestates, quod cum labore vix possunt homines aliquando equitare. Vnde
cum essemus apud ordam (sic enim stationes imperatoris apud eos et
principum appellantur) iacebamus in terra præ magnitudine venti prostrati,
et propter pulueris multitudinem videre minime poteramus. In ea etiam in
hyeme nusquam pluit, sed in æstate: et tam modicum, quod vix potest
aliquando puluerem et radices graminum madidare. [Sidenote: Grando maxima.]
Grando etiam ibi sæpe maxiina cadit. [Sidenote: Maxima inundatio exubita
grandinis resolutione.] Vnde eo tempore quando fuit electus, et in sede
regni poni debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit
grando, quod ex subita resolutione sicut plenius intelleximus, plusquam
centum et quadraginta homines in eadem curia fuerunt submersi. Res autem et
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account