The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02 — John Shaqi
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in æstate subito magnus
calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt
maximæ niues, in alia autem paruæ. [Sidenote: Iter quinque mensium et
dinudij.] Et vt breuiter de terra concludam, magna est, sed aliter, sicut
vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam quinque mensibus et
dimidium ambulauimus) multo vilior est, quàm dicere valeamus.
De formis Tartarorum, de coniugio, vestibus et habitaculis eorum. Cap. 2.
Dicto de terra, de hominibus est dicendum. Primo quidem formas describemus
personarum. Secundò de ipsorum coniugio supponemus. Tertio de vestibus.
Quarto de habitaculis. Quinto de rebus eorum. Forma personarum ab hominibus
alijs est remota. Inter oculos enim et genas plusquam alij homines sunt
lati. Genæ etiam satis prominent à maxillis. Graciles sunt generaliter in
cingulo exceptis quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris staturæ. Barba
fere omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio et in barba
modicos habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum
clericorum habent coronas, et ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem
trium digitorum similiter omnes radunt. Quæ rasuræ coronæ prædictæ
iunguntur. Super frontem etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter
omnes radunt. Illos autem capillos qui sunt inter coronam et prætaxatam
rasuram crescere vsque ad supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis
tondendo plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines
permittunt crescere vt mulieres. De quibus faciunt duas cordas, et ligant
vnamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Vxores vero habet
vnusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis quinquaginta,
aliquis decem, aliquis plures vel pauciores: et omnibus parentibus
generaliter iunguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex eadem matre,
sororibus etiam ex patre: tamen et vxores patris post mortem ducere
possunt. Vxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius de
parentela iunior ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine vlla
differentia ducunt in vxores, et emunt eas valde pretiosè à parentibus
suis. Post mortem maritorum de facili ad secunda coniugia non migrant, nisi
quis velit suam nouercam ducere in vxorem. [Sidenote: Vestes.] Vestes autem
tam virorum quàm mulierum sunt vno modo formatæ. Pallijs, cappis vel
capputijs vel pellibus non vtuntur. Tunicas vero portant de Bukeramo,
purpura, vel Baldaquino in hunc modum formatas. A supremo vsque deorsum
sunt scissæ, quia ante pectus dupticantur. A latere vero sinistro vna, et
in dextris tribus ligaturis nectuntur, et in latere et in sinistro vsque ad
brachiale sunt scissæ. Pellicia cuiuscunque sunt generis in eundem modum
formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed à
posterioribus est apertum. Habet autem caudulam vnam vsque ad genua retro.
Mulieres vero quæ sunt maritatæ habent tunicam valde amplam et vsque ad
terram ante scissam.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account