The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06: Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc.Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06: Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc.
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Caesariensis provincia, quam nunc totam _Dara_ regnum obsidet, antea Bocchi
regnum adpellata fuit. Partem tamen inter Malvam et Mulucham Massaesylornm
gens tenuit. Caput provinciae Iulia Caesarea, aliquando ignobilis, cum Iol
esset; postea quia Iubae regia, illustris facta. Reliqua opida sunt
Cartenna, Saldae, Opidum novum, Rusazus, Ruscurium, Rusconia, Tipasa,
Tubusuptus et Tucca, impositum mari ac flumini Ampsagae.
_Tingitana_.
Tingitana provincia, quam nunc duo regna _Fez_ et _Morocco_ occupant, ab
urbe Tingi, quae nunc vulgo _Tanger_, cognomen accepit, ante Bogudiana
dicta à Rege Bogud. Opida in ea, Tingi modo dictum, caput provinciae, ab
Anteeo conditum; Iulia Constantia, Zilis, Volubilia et Lixus, vel
fabulosissime ab antiquis narrata. Ibi quidpe regia Antaei, certamenque cum
Hercule, et Hesperidum horti.
CAP. VI.
_Gætuli, Atlas mons, Libya interior et Æthiopia_.
_Gætuli_.
A tergo Mauritaniarum Africaeque Minoris Gaetulorum gens, et ipsa quoque
Romanorum armis debellata, longe lateque incoluit, quidpe quae hodie
occupat quicquid terrarum à _Lempta_ opido ad Oceanum usque, spatio mill.
Germanicorum CCCL protenditur. Hoc spatio nunc est _Biledulgerit_
provinciae major pars, ubi _Targa_ regnum, et quatuor deserta, _Lempta,
Zuenziga, Zanhaga, Hair_.
_Atlas Mons_.
Gaetulos à Meridie claudit mons Atlas, totius Africae vel fabulosissimus. E
mediis hunc arenis in coelum usque attolli prodiderunt celebrati auctores,
asperum, squalentem, qua vergat ad litora Oceani, cui cognomen imposuit:
eundem opacum nemorosumque, et scatebris fontium riguum; qua spectat
Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut nunqnam
satietas voluptatibus desit. Incolarum neminem interdiu cerni: silere omnia
haud alio quam solitudinum horrore. Eundemque noctibus micare crebris
ignibus, Ægipanum Satyrorumque lascivia impleri, tibiarum ac fistulae cantu
tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere.
_Libya interior_.
Vltra Atlantem Libya est interior ad Nigrum usque flumen, vastarum
solitudinum, nunc desertum _Sarra_ dicta.
_Æthiopia et Troglodytica_.
Iam vero quicquid ultra Nigrum flumen est et Ægyptum, versus utrumque mare
Atlanticum Rubrumque, Æthiopes tenuerunt, gens omnium Africae terrae
amplissima, extra Africam à vetustissimis Geographorum posita. Ab Æthiope
Vulcani filio cognominati; vel, ut alii, ab nigro vultus corporisque
colore; [Greek: aithops] quidpe significat nigrum.
Divisa fuit Æthiopia in varia Æthiopum genera; quorum Ptolemaeus innumera
tradit nomina. At clarissimi omnium fuere Nigritae; à Nigro flumine dicti;
et Nubiorum gens magna, unde hodieque vastissima regio dicitur _Nubia_. Ea
autem Æthiopiae pars quae Nilo utrimque adjacet, Æthiopia dicitur sub
Ægypto; atque in ea ad Nili paludes seu lacus Cinnamomifera regio. At totum
sinus Arabici laevum larus Arabes tenuere Troglodytae, unde regio ipsa
Troglodytica.
CAP. VII.
_De incolis universæ Africæ novaque ejus descriptione; ac primum de Ægypto_
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account