The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06: Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc.Hakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06: Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc.
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Qvinam mortales Ægyptum antiquitus incoluerint, ante dictum set. Reliqua
Africae versus Occasum mari adjacentia tenuerunt populi commemorati.
Advenae autem primi fuere Phoenicum coloni aliique ex Asia atque Ægypto
profecti. Postea paruit Romanis; mox Græcis Imperatoribus totum hoc
terrarum spatium. Deinde Vandalis, Saracenis, Arabibus. Nunc partem tenet
Turca, partem Serifus, quem vocant; partem reges alii, partem denique
Hispaniarum Rex.
At Æthiopes à suo solo neque recesserunt, neque in id alios colonos
receperunt; id longinquitas effecit regionis immensaeque intercedentium
desertorum vastitates.
Sed enarrata Africae antiquitate, res postulat, uti novam etiam ejus
descriptionem subjiciamus.
Dividitur nunc universa in septem potissimum partes sive regiones, quarum
nomina sunt haec: Ægyptus, _Barbaria, Biledulgerid, Sarra_ desertum,
Nigritæ, Æthiopia Interior, sive Superior, quod Abissinorum imperium, et
Æthiopia Exterior sive Inferior.
_Ægyptus_.
Ægypti (quam Turca obtinet) caput nunc est Cairum, vulgo _Alcair_,
Chaldaeis Alchabyr, urbs magnitudine stupenda, Emporium celeberrimum,
Circassiorum Ægypti Sultanoram quondam regia. Prope est _Materea_ hortus
balsami fructibus consitus, quod uni terrae Iudaeae quondam concessum,
hodie nisi in hoc loco, nusquam colitur.
Vltra Nilum pyramides visuntur stupendae altitudinis, ut ante memoravimus.
Secunda claritate à Cairo est Alexandria, splendida quondam atque
opulentissima civitas, nunc crebris bellis destructa atque concisa,
celeberrimum Christianis mercatoribus praebet emporium. Nobile exinde est
cum arce opidum _Raschitt_, quod Europaei _Rosettam_ vocant. _Damiata_,
olim Pelusium, Ptolemaei Geographi incunabulis insigne est.
CAP. VIII.
_Barbaria_.
Ægypto continuatur nobilissima totius Africae regio Barbaria; in sex partes
divisa, quarum una est provincia Barcana, quinque reliquae sunt regna,
Tunetanum, Tremisenum, Fessanum, Maurocanum et Darense.
_Barcana regio_.
Inter Ægyptum et Tunetanum regnum litori praetenditor Barcana regio, à
Barce antiqua urbe cognominata, soli asperitate pariter ac siccitate
sterilis.
_Regnum Tunetanum_.
Tunetanum regnum veterem Africam minorem ferme totam occupat. Caput est
Tunetum, sive Tunisa, vulgo _Tunisi_; insignis, vetus ac satis ampla urbs,
quae ex Carthaginis ruinis crevit; emporium Venetis et Genuensibus aliisque
mercatoribus celebre. Secunda est Tripolis nova, quae Tripolis Barbariae
dicitur, ad differentiam Tripolis Syriae: emporium est Europæis
mercatoribus celeberrimum. _Bona_ etiam, quae olim Hippo, D. Augustina
Episcopatu nota, nunc emporium haud postremum. Intus vero est Constantina
Romanarum antiquitatum reliquiis conspicua.
_Regnum Tremisenum_.
Caput regni est _Tremisen_, amplissima quondam, bellis gravissimis postea
tenuata. In litore est _Algier_, emporium satis nobile, at piratica infame,
Christianis mancipiis refertissimum; urbs ipsa moenibus, arcibus ac
tormentis bellicis adeo munita, ut inexpugnabilis credatur.
_Regnum Fessanum_.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account