The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Item ab Ecclesia Sancti Sepulchri in orientem ad stadium cum dimidio
habetur aedificium mirabile, ac pulchrum valde, quod templum Domini
nominatur, quod constructum est in forma rotunda, cuius circumferentiae
diameter habet 64 cubitos, et altitudo eius 126, et intrinsecus pro
sustentatione aedificij, multi pilarij. In medio autem templi est locus
altior 14. gradibus, qui et ipse columnis vndique est stipatus: et secundum
quatuor mundi plagas habet templum quatuor introitus per portas Cypressinas
artificiose compositas, nobiliterque sculptas, et excisas. Et ante portam
aquilonarem intra templum fontem aquae mundae, qui quamuis olim exundabat,
tamen nunc minime fluit. In toto circuitu aedificij extrinsecus est valde
pro atrio latum spacium loci, stratum per totum pauimentum marmoribus. Hoc
templum non ducitur stare in eodem loco vbi templum Dei stetit in tempore
Christi, quo post resurrectionem a Romanis destructo, istud longo post
tempore Adrianus Imperator extruxit, sed non ad formam templi prioris:
praedictum tamen excelsum in medio templi locum vocant Iudaei sanctum
sanctorum.
Sciatis itaque quod Sarraceni magnam exhibent huic templo reuerentiam, et
honorem saepius illud discalceati intrantes, et positis genibus deuote Deum
omnipotentem exorantes, nulla enim ibidem habetur imago, sed multae lampades
relucentes. [Sidenote: Literae Soldani traditae Mandiuillo.] Neminem
Christianorum seu Iudaeorum ingredi sinun, templum, reputantes eos indignos
ad hoc, et nimium immundos, vnde nisi virtute literarum quas habui a
Soldano, nec ego fuissem ingressus. Ingrediens autem cum meis sodalibus
deposuimus calciamenta, recogitantes cum multa cordis deuotione, nos magis
id facere debere, quam incredulos Sarrcenos.
Et vere merito est iste locus in magna reuerentia habendus: dum enim Rex
Salomon primum in illo templo per Dei iussionem, et Dauidis patris sui
commissionem aedificasset, exorauit praesente cuncto populo Israel, vt
quicunque illic Deum pro iusta causa rogaret audiretur; et Dominus
monstrauit exauditionis signum per nebulam de coelo emissam, prout narrat
historia veritatis 3. Regum libro.
Porro in eo loco vbi statuerat idem Rex ante templum altare holocausti,
videlicet extra portam templi occidentalem, habetur et nunc altare, sed non
ad instar, nec ad vsum primi: Nam Saraceni, quasi nihil curantes, traxerunt
in eo lineos tanquam in astrolabio figentes in linearum centro batellum, ad
cuius vmbram per lineas discernuntur diei horae.
Etiam in hac atrij parte apparent adhuc vestigia portae speciosae, vbi Petrus
Apostolus, cum Euangelista Ioanne dixit contracto, In nomine Christi Iesu
Nazareni surge, et statim consolidabantur illi plantae.
CAPVT. 16.
De pluribus locis sacris iuxta vrbem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account