The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Templarij a templo Salomonis dicti.] Viaturo ad dextram satis de
propinquo habetur et alia Ecclesia, quae nunc appellatur schola Salomonis:
rursusque ad Meridiem est et aliud templum siue Ecclesia, quae vocatur
Templum Salomonis, quod olim fuit caput, et fundamentum totius ordinis
Templariorum.
[Sidenote: Regina Helena Angla.] A claustro huius templi extrinsecus in
Aquilonem habetur decora Ecclesia beatae Annae, in cuius loco creditur virgo
Maria in eiusdem matris suae vtero fuisse genita, et concepta, parentunque
illius, scilicet, Ioachim et Annae, tumba saxea monstratur in descensu
Ecclesiae, per 22. gradus, vbi et adhuc patris eius ossa putantur quiescere,
sublato inde per reginam Helenam korpore sanctae Annae, et recondito (vt
praedictum est) in Ecclesia Constantinopoli sanctae Sophiae.
[Sidenote: Probatica piscina.] Est et intra hanc Ecclesiam probatica
piscina, vbi quondam post motionem Angeli, omnes accedentes primi, a
quocunque languore sanabantur infirmi, quae tamen nunc temporis ita neglecta
iacet, et deformata, vt videtur immunda cistrina. Habetur et ante Ecclesiam
arbor grandis, et antiqua, de qua nonnulli fabulantur, quod ad beatae Mariae
natiuitatem principium accepit, et ortum.
[Sidenote: Mons Sion.] Mons Sion est excelsior locus in vrbe ad cuius
radicem, est castrum spectabile constructum per aliquem Soldanorum. In
montis autem cacumine videntur multae sepulturae regum Indeae, videlicet
Dauid, Salomonis, et quorundam de successoribus suis. Ad introitum montis
habetur capella, et in illa lapis monumenti quem Ioseph de Arimathea
obuoluit ad ostium sepulchri est valde magnus, et est ibidem aliqua pars
columnae flagellationis, ac pars mensae super quam Dominus vltimo caenauit cum
Apostolis, et instituit noui Testamenti sacramentum sui venerandi corporis,
et sanguinis. Sub hac capella ad aliquos gradus monstratur locus eiusdem
caenationis, videlicet caernaculi magni, et in eo vas, aquarum, in quo
Christus lauabat pedes Apostolorum: iuxta quod vas a Gamaliele, et alijs
viris timoratis primus sepultus fuit protomartyr Stephanus.
In eo quoque loco intrauit post resurrectionem suam Dominus ianuis clausis
ad discipulos dicens pax vobis, et agens alia, quae plenius Euangelica
pandit Historia, ac tandem in die Pentecostes ijsdem spiritum sanctum in
linguis igneis misit ibidem. Ab hoc monte Sion versus ciuitatem habetur
Ecclesia dedicata sancto saluatori, in quo nunc dicuntur seruari ossa S.
Stephani supradicti, et sinistrum brachium S. Ioannis Chrisostomi, cuius
corpus vt dictum est requiescit Constantinopoli.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account