The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Item ab hoc monte versus Austrum ab opposito plateae, est pulchra Ecclesia
nostrae Dominae, in cuius loco diu morabatur post ascensionem filij sui,
quamius pro parte eiusdem temporis in valle Iosaphat manserit: nam in ista
defungebatur, et in illo ab Apostolis honorifice sepulta fuit. [Sidenote:
Natatoria Siloe.] Itemque ab hoc monte in vico eundi versus vallem Iosaphat
inuenitur fons aquae dictus Natatoria Siloe, vbi caecus natus a Christo
missus lauabat oculos, et regressus est videns. Et dicunt quidam ibidem
sepultrum Isaiam Prophetam.
Porro mons olim dictus Moria de quo loquitur Scriptura sacra est rupis haud
longe a supradicto templo Domini in ipsius meredie, in cuius rupis loco
excelso velut emenenti sed edito Dominus noster Iesus Christus frequenter
instruebat suos discipulos, et populos, magnaque miracula exhibebat, atque
deprehensae mulieri in adulterio omnia peccata dimittebat. [Sidenote:
Iohan. 8.]
Ab opposito autem praedicti fontis natatorij habetur imago lapidea, rudi et
vetusto opere sculpta, deformiterque detrita, quae manus Absalon
nuncupatur, cuius ratio lib. 2. Regum monstratur. Vbi de prope vidi Arborem
Sambucum, ad quam vel citra cuius locum (vt dicitur) Iudas traditor per se
suspensus crepuit medius, et diffusa sunt viscera eius.
Praeterea a monte Sion versus Meridiem vltra vallem ad iactum lapidis est
locus Aceldema, in quo emptus ager 30. denarijs proditionis est, Et in quo
sunt plures sepulturae peregrinorom, et vestigia cellularum, de quondam
illic commorantibus Heremitis.
CAPVT. 17.
De sacris locis extra muros Ciuitatis.
[Sidenote: Vallis Iosaphat.] Extra muros ciuitatis Ierusalem ad plagam
orientalem, est vallis Iosaphat contigua, ac si esset fossata muris ipsius
ciuitatis, et Ecclesia vbi sanctus Stephanus lapidabatur, et obdormiuit in
Domino. Hinc non longe est porta ciuitatis, quae dicitur aurea, quae nunc
semper obfirmata seruatur. Per hanc intrauit Christus sedens asino, et
adhuc ostenditur rupis seruare vestigia animalis in tribus aut pluribus sui
locis. [Sidenote: Mons Oliuarum. Torrens Cedron.] Statim vltra vallem
Iosaphat aspicitur mons Oliueti, sic dictus a pluribus, quia ibi sunt
oliuarum Arbores. In planicie huius vallis decurrit riuulus dictus torrens
Cedron, secus quem habetur pulchra, et honorificata Ecclesia sacrosanctae
sepulturae beatae, et gloriosae matris Christi: descenditur autem in Ecclesiam
per gradus 44. quod extrinsecus est vallis inculta per fluxum fortasse
torrentis, seu per alios euentus propter Antiquitatem temporis. Ibique
monstratur sepulchrum eius vacuum. Habentur iuxta sepulchrum duo altaria,
sub vno est fons Aquae quae putatur exire de vno Paradisi flumine.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account