The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Satis prope ab hac Ecclesia ad rupem Gethsemane habetur capella, vbi
scilicet Iudaeis traditus fuit Christus a Iuda. In ipsa quoque rupe
ostendebatur mihi figura impressae manus ad digitorum extensionem, quo
artificiosius humanano studio sculpi non posset, quam referunt Christum sua
venerabili manu inclinando ad rupem efficisse dum Iudaei impuras manus ad
capiendum iniecerunt in eum. Hic ad iactum lapidis in meridie orauit
['oraiit' in source text--KTH] ad suum patrem, et pro vehementi orationis
intentione sanguineum exudauit sudorem: atque ibi non remote videtur tumba
regis Iudeae Iosaphat, a quo et vallis sibi nomen assumpsit: et credimus in
hanc vallem Christum venturum ad nouissimum, et generalissimum iudicium,
vbi (Iohele propheta testante) disceptabit de omni actione mortalium.
[Sidenote: S. Iacobi sepultura.] Ad tractum sagittae de hac tumba, est
Ecclesia vbi sanctus Iacobus maior Apostolus primo post martyrium fuit
sepultus, cuius modo sacrata ossa venerantur Compostellae in Galizia.
Vltra vallem in supremo montes Oliueti apice discipulus cernentibus,
Dominus noster Iesus Christus eleuatis manibus ascendit in coelum, et super
eundem locum digna habetur Ecclesia, in qua eiusdem Ascensione tale
seruatur in rupe pauimenti indicium, quod sinistri pedis Christi videtur
vltimum vestigium.
Hinc satis prope habetur et capella medio montis, vbi Christus sedens
praedicauit octo beatitudines, vbi et creditur docuisse discipulos orationem
Dominicam, scilicet, Pater noster, &c. Ab eo quoque loco non distat multum
Ecclesia beatae Maaiae Aegyptiacae, in qua et eius tumba videtur: et haud
procul inde est vicus Bethphage, vbi Christus misit ante passionis suae
tempus duos de discipulis pro asina et pullo eius. In cliuo vero huius
montis Oliueti versus ciuitatem, monstratur locus, de quo videns Dominus
Ierusalem, fleuit super illam, dicens, quod si cognouisses et tu, &c.
[Sidenote: Bethania.] Atque vltra montem in discensu eius in orientem est
villa siue castellum Bethaniae, distans quasi ad leucam ab vrbe vbi in domo
cuiusdam Symonis inuitatu Christus condonauit omnia peccata Mariae
Magdalenae. Et in ipso castello, quod erat sororis Marthae, et Mariae
rescuscitauit fratrem earum Lazarum quatriduanum mortuum.
[Sidenote: Ierico.] De Bethania in Ierico sunt 5. leucae, quae quondam fuit
ciuitas speciosa sed iam est villa modica: ibi Diues Zacchaeus ascendit in
arborem Sycomorum, vt videret transeuntem Dominum, et restituens fraudata
quadraplum, obtinuit peccatorum remissionem omnium.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account