The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Item de Bethania ad flumen Iordanis est iter fere octo leucarum, per
montes, ac valles deuios, et desertos. [Sidenote: Christiani Georgici.]
Porro de Bethania in orientem ad 6 leucas venitur in montem magnum, vbi
Christus expleto 40. dierum, ac noctium ieiunio temptatus est a diabolo,
fuitque in eodem loco quandoque Ecclesia, sed modo habetur ibi quasi
coenobium quorundam Christianorum, qui Georgici vocantur. Sciendum enim
est, quod vbique intra terram Saracenorum, et similiter multorum Paganorum
inueniuntur Christiani dispersi, habitantes sub tributo, qui licet sint
baptizati omnes, et beatissimam Trinitatem credentes, diuersificantur tamen
nominibus, moribus, ritibus, fide, et opinionibus: ita vt semper vel in
multis vel in aliquibus dissentiant a Romanae Ecclesiae consuetudinibus.
[Sidenote: Iacobitae. Syrij. Georgica. Cordelarij. Indi. Nubij. Nestorini.
Arriani.] Aliqui namque eorum dicuntur Christiani Iacobitae: hij errant
circa peccatorum remissionem, dicentes, non debere confiteri homini sed
soli Deo. Alij Syrij, Isti in fermentato pane conficiunt Sacramentum
altaris ritu Graecorum. Alij Indi, Nubij, Nestorini, et Arriani. Praefatus
autem mons magnus, vocatur hortus Abrahae, ex eo quod Abraham patriarcha ibi
dicitur commoratus, et currit prope montem riuulus, in cuius aqua vel fonte
Deus sal per Helizeum prophetam mitti iussit, vt sanaretur sterilitas, id
est, amaritudo aquae. Nec distat hic mons a Ierico vltra grandem leucam.
CAPVT. 18.
De notabilibus alijs locis, et mari mortuo.
Rursum de ciuitate sanctae Ierusalem versus Occidentem itinere leucae,
habetur pulchra satis Ecclesia, in loco vbi dicitur creuisse arbor crucis
salutiferae. Arbor excelsa, digno stipite sacra Christi membra tangere.
[Sidenote: Nota.] Tenetur istud quidem pro certa veritate: nam et hoc satis
testatur constructio tantae, et talis Ecclesiae, quamuis multa aliena, et
incerta scripta de crucis arbore ferantur per orbem. Hinc ad duas leucas
est et alia Ecclesia, vbi obuiauerunt sibi Maria virgo, et Elizabeth eius
cognata, et ad saluationem Mariae Christi baiulae exultauit Iohannes in vtero
Elisabeth grauidae.
[Sidenote: Emaus Castellum.] De isto quoque ad leucam est Emaus castellum,
distans in spacio stadiorum 60. ab Ierusalem, vbi discipuli in coena die
resurrectionis Domini cognouerant eum in fractione panis. [Sidenote:
Cosdrus Imperator.] Porro ab Ierusalem ad alium exitum, ad duo stadia
videtur spelunca grandis de qua dicitur quod tempore Cosdri Imperatoris
Persarum, fuerunt circa Ierusalem 12. mille martyrum occissi, quorum,
omnium corpora leo habitans in spelunca congregauit ibidem voluntate
diuina, tanquam pro singulorum sepultura obsequiosa.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account