The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Mons Exultationis.] Item ab vrbi ad leucas duas habetur in monte
tumba sepulturae sancti Samuelis prophetae, qui mons nunc vocatur
exultationis vel laeticiae, eo quod peregrinis ab illa parte intrantibus
reddit primum sanctae ciuitatis aspectum. Ab oppido autem Ierico in 30.
stadiorum spacio venitur ad Iordauis fluuij locum, vbi beatus Iohannes
Baptista Christum sacri baptismatis merebatur tingere lymphis. Et in cuius
reuerendi mysterij venerationem habetur ad dimidiam leucam a fluuio
aedificium honestae Ecclesiae consecratum in nomine eiusdem venerabilis
baptistae ministri. Ab hac Ecclesia de prope vidi domum de qua patiebar mihi
narrari, quod in eodem loco olim fuerit Ieremiae sancti habitatio prophetae.
[Sidenote: Iordanis descriptio.] Notandum est. Iordanis fluuius quamuis
grandis non sit, bonorum tamen piscium copiam nutrit, ortum accipiens sub
monte Libanon ex duobus fontibus, scilicet Ior, et Dan, quae nomina simul
mixta nomen Iordanis efficiunt. Decurrit autem per quendam locum dictum
Maron, ac secus stagnum quod diciter Mare Tyberiadis, ac subter montes
Gylboe per amoenissima loca, atque in subterraneis meatibus per longum
spacium se occultans tandem exit in planitie, quae dicitur Meldam, id est,
forum, quod certis temporibus ibi Nundinae exercentur, et ad extremum se
iactat in mare mortuum.
[Sidenote: Mare mortuum.] Hoc stagnum quod vocatur mare mortuum habet
longitudinis 600. fere stadia, et latitudinis 150. et appropinquat aliqua
pars huius maris ad quatuor leucas prope Ierico, videlicet ad latus
camporum Engadi, ex quibus (vt supra dictum est) eradicatae fuerunt abores
Balsami, quae modo sunt in agro Cayr AEgypti. [Sidenote: Nota.] Istud mare
dicitur mortuum.
[Sidenote: Cur mare mortuum dicatur.] Primo quidem quod non viuide currit,
sed est quasi lacus.
Secundo quod amara est eius aqua, et foetidum reddit odorem. Tertio quod
propter eius amaritudinem terra adiacens littori nil viride profert.
Quarto (prout dicitur) si cadat in ea bestia, vel aliud quid viuens, vix
poterit plene mori siue submergi in octo diebus, nec nutrit in se pisces
aut quid simile.
Littora quoque sua variant quam saepe colorem, et sine vlla agitatione
ventorum eijcit in quibusdam locis se aqua, extra proprios terminos. Per
huiusmodi aquam dicitur Deus pro indicibili vitio Pentapolim submersisse,
Sodomam, Gomorram, Adamam, Seboim, et Segor.
Quidam vocant hoc mare lacum Asphaltidis, alij fluuium Daemonum, aut flumen
Putre. Quod autem olim propheta interpretans dixit, montes Gilboe, nec ros
nec pluuia veniat super vos, magis spiritualiter quam literaliter videtur
intelligendum. [Sidenote: Nota.] Nam ibi crescunt altissimi cedri, et
arbores poma ferentes, ad capitis quantitatem humani, ex quibus valde
saporosus fit potus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account