The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Mare istud mortuum determinat fines terrae promissionis, et Arabiae. Ideoque
vltra ipsum mare condidit quondam, vnus successorum Godfridi de Bollion
forte et spectabile castrum, ponens illic copiosam Christianorum militiam
ad terram promissionis custodiendum. Nunc vero, temporis, est Soldani, et
appellatur Caruth, id est mons Regalis. Sub hoc monte est villa dicta
Sobal: habitat in illis partibus magna Christianorum multitudo.
CAPVT. 19.
De Nazareth, et Samaria.
Nazareth in prouincia Galileae in qua nutritus, et de qua cognominatus est
Dominus vniuersorum, distans ab Hierosolymis ad tres circiter dietas, erat
quondam ciuitas, quae nunc est dispersa, et rara domorum, quod vix villae
sibi competit nomen: et in loco Annunciationis, vbi Angelus ad Mariam
dixit, Aue gratia plena, Dominus tecum, habebatur olim bona Ecclesia, pro
qua paruum Saraceni restituerunt habitaculum, in colligendas peregrinorum
offerendas.
A Nazareth redeundo per terrain Galileae, transitur per Ramathaym Sophim,
vbi nascebatur fidelis Samuel propheta Domini, et per Sylo, vbi locus
orationis erat antequam in Ierusalem: et per Sichem magnae vbertatis vallem,
itur in prouinciam Samariae, vbi habetur et bona ciuitas nunc dicta
Neapolts, distans, a sancta vrbe spacio solius dietae, ac per fontem Iacob,
super quem Iesus fatigatus ab itinere colloquebatur Samaritonae, vbi et
apparet ruina destructae Ecciesiae quondam illic habitae. Et est ibi villa
adhuc vocata Sychem, et in eo est mausoleum Ioseph patriarchae filij Iacob:
ad cuius ossa visitanda sub deuotione non minus peregrini Iudaei adueniunt,
quam Christiani.
[Sidenote: Samaria nunc Sebaste.] Hinc satis prope est mons Garizin cum
vetusto templo orationis Samaritanorum: ex tunc intratur Samaria quae modo
appellatur Sebaste, et est illius principalis ciuitas pronunciae. In qua
fuit primum terrae mandatum corpus beati Ioannis Baptistae inter sacra
corpora Helizaei, et Abdiae Prophetarum, vt quorum assimilibatur virtutibus
in vita, corporibus iungeretur in sepultura. Haec quoque distat ab
Hierosolymis: fortassis a dietas.
[Sidenote: Nota.] Habetur et alius puteus aut fons intra illa montana, quem
plerique similiter fontem Iacob appellant, cuius aqua secundum quatuor anni
tempora variatur a suo colore, vt sit quandoque clara, quandoque turbida,
nunc viridis, et nunc rubra. [Sidenote: Ogerus Dux Danus.] Certum est autem
tempore Apostolorum cum Samaria recepisset verbum Dei, illos fuisse
conuersos, et baptizatos, in nomine Domini Iesu, et tamen postea per
quendam Caliphorum peruersos, Ogerus dux Danorum per Templariorum virtutem
rursum subiugauit Christianitati: sicque post plures euentus, et
variationes, illi qui nunc sunt Samaritae, finxerunt sibi haeresim propriam,
et ritum ab omnibus nationibus singularem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account