The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Tempus Natiuitatis Mahometi.] Hic vero Machon, circa annum
incarnationis Domini sexcentissimum natus, in Arabia pauper erat gratis
pascens camelos, et interdum sequens Mercatores in Aegyptum fordellos
illorum proprio collo deferens pro mercede. Et quoniam tunc temporis tota
Aegyptus erat Christianae fidei, didicit aliquid de fide nostra, quod
diuertere solebat ad cellulam Heremitae commorantis in deserto. [Sidenote:
Fabulae Saracenorum.] Et quodammodo fabulantur Sarraceni, quod illo
quandoque ingrediente cellulam, cellulae ostium mutatum in ianuam valde
patentem, velut ante palatium, et gloriantur hoc primum miraculum. Qui ex
tunc conquerendo sibi pecunias, et discendo seculi actus diues est
effectus, et prudens ab omnibus reputatus, in tantum, vt postmodum in terrae
gubernatorem Corrozaen, (quae est vna prouinciarum regni Arabiae) assumeretur,
ac de inde defuncto principe Codige per coniugium illius relictae in eiusdem
prouinciae principem eleuaretur. Erat autem satis formosus, et valens, et
vltra modum in verbis et factis maturus, et principalis, et satis
diligebatur a suis, magis tamen metuebatur, et erat epilepticus, nemine
tamen sciente. Sed tandem ab vxore comperto contristabatur, se tali morbido
nuptam, qui versutus fefellit, et consolabatur moestam figmento mendacij
excogitati, dicens sanctum Dei Archangelum Gabrielem ad colloquendum et
inspirandum sibi, quaedam arcana et diuina interdum venire, et pro virtute
aut claritate veniente se subito cadere et iacere ad intendendum
inspirationem.
[Sidenote: Incrementum authoritatis Mahometi.] Post hoc autem, mortuo etiam
Rege Arabiae, tanta egit per simulationem sanctitatis, per donorum
effusionem, et copiam promissionum, quod electus est et assumptus, in
totias Arabiae Regem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account