The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Tempus promulgationis Alcharani.] Confirmato igitur Mahometo in
regnationis suae maiestate suprema, transactis a conceptione Domini nostri
Iesu Christi annis solaribus 612. in die Iouis feria quinta Hebdomadae
promulgauit praefatum detestandae legis suae librum, plenum perfidiae et
erroris, et a subditis tempore vitae suae seruari coegit, qui et vsque hodie
in tanto aeuo, et tot populis non sine iusto Dei iudicio colitur et
seruatur, quamuis miserabile, et miserandum videtur, quod tot animae in illo
perduntur. Erat quoque tempore regni eius et alius Heremita in deserto
Arabiae, quem etiam quasi pro deuotione frequentare solebat, ducens secum
aliquos de principibus et famlia. Super quo plures eorum attediati
tractabant occidere Heremitan. [Sidenote: Occasio vina, interdicendi
Sarracenis.] Accedit tandem vna noctium, vt rex Heremitam et seipsum
inebriaret, et inter loquendum ambo consopiti dormirent. Et ecce habita
occasione comites gladio de latere Regis clam extracto Heremitam
interfecerunt, iterum clam condentes cruentum gladium in vagina: ac ille
euigilans virum videns occisum, magno furore succensus imposuit familiae
factum, volens omnes per iustitiam condemnari ad mortem. Cumque coram
iudicibus et sapientibus ageretur, hi omnes pari concordia, simili voce, et
vno ore testabantur tam diuisim quam coniunctim, Regem in ebrietate sua
hominem occidisse, quamuis fortassis esset facti oblitus. Et in plenariam
rei probationem, dixerunt ipsum reposuisse mucronem in loculo nudum
intersum, sed calido cruore madentem. Quo ita inuento, ac tantis rex
obrutus testificationibus nimium erubuit, plene obmutuit, et confusus
recessit. Et ob hoc omnibus diebus suis vina bibere renunciauit: et in lege
sua a cunctis bibi vetuit, ac vniuersis bibentibus, colentibus, et
vendentibus maledixit. Cuius maledictio couertatur in caput eius, et in
verticem ipsius iniquitas eius descendat, cum de vino scriptum constet,
quod Deum et homines laetificet. [Sidenote: Potus Sarracenorum.] Igitur de
eo Sarraceni in sua superstitione deuoti vinum non bibunt, quanquam plures
eorum quod timent in publico non verentur in secreto.
Est autem communis potus eorum dulcis, delectabilis, et nutritiuus de
Casaniel confectus, de qua et Saccarum fieri solet.
[Sidenote: Alias Mecca.] Mahometus iste post mortem suam pessimam (mors
enim peccatorum pessima) conditus fuit honorifice in capsa, ditissimo auro,
et argento, et saxis perornata in vna ciuitate regni sui Arabiae, vbi et pro
sancto, et vero Dei nuncio incepit deuote coli a suis per annos ducentos
sexaginta, atque ex tunc circa annum Domini nongentissimum cum veneratione
multa cadauer eius translatum est, in digniorem ciuitatem dictam Merchuel
Iachrib, vbi iam longe lateque pro maximo sanctorum, a cordibus a diabolica
fraude deceptis colitur, requiritur et adoratur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account