The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Oregus a Templarijs proditus.] In ipsius translatione ipsa
ciuitas restaurabatur, et firmabatur multo honorificentius, et fortius
destructione sua, quae per Carolum magnum Regem Franciae antea fuit plene
annihilata, dum Ogerus dux Danorum praefatus in ea tenebatur captiuus, quem
Templarij ad filios Brehir Regis Sarracenorum cum traditione vendiderant,
eo quod ipse Ogerus dictum Brehir in proelio occiderat, iuxta Lugdunum
Franciae ciuitatem. Et si quando nationis alterius quis ad legem conuertitur
Sarracenorum, dum a flamine eorum recipiendus est, dicit et facit eum Dei
nuncium, et repetit sic: Laellech ella alla Mahomet zoyzel alla heth: quod
valet tantum: Non est Deus nisi vnus, et Mahomet fuit eius nuncius.
CAPVT. 23.
De colloquio Authoris cum Soldano.
Finaliter Sarraceni ponunt Iudaeos malos, eo quod legem Dei violauerunt sibi
missam, et commissam per Mosem. Et a simili probant Christianos malos, quod
non seruant legem Euangelij Christi, quam seruandam susceperint. [Sidenote:
Error eorum qui putant vnumquemque in sua religione posse beari.] Inest
enim ijs falsa persuasio ita vt putent vnumquemque in ea qua natus est
secta posse beari, si susceptam seruauerit illibate: ideoque probant ab
opposito se esse bonos, quia, sicut dicunt, obseruant scripta legis
praecepta et ceremonias sancti libri sui a Deo sibi transmissi per beatum
nuncium suum Mahomet. Vnde et ego non tacebo quid mihi contigit.
Dominus Soldanus quodam die in castro, expulsis omnibus de camera sua, me
solum retinuit secum tanquam pro secreto habendo colloquio. [Sidenote:
Colloquium Soldani cum Mandeuillo.] Consuetum enim est ijs eijcere omnes
tempore secretorum: qui diligenter a me interrogauit qualis esset
gubernatio vitae in terra nostra, breuiter respondebam, bona, per Dei
gratiam, qui recepto hoc verbo dixit ita non esse. [Sidenote: Reprehensio
Sacerdotum.] Sacerdotes (inquit) vestri, qui seipsos exhibere deberent
alijs in exemplum, in malis iacent actibus, parum curant de Templi
seruitio: habitu et studijs se conformant mundo: se inebriant vino,
continentiam infringentes, cum fraude negotiantes, ac praua principibus
consilia ingerentes. [Sidenote: Reprehensio vulgi iustissima.] Communis
quoque populus, dum festus diebus intendere deberent deuotioni in templo,
currit in hortis, in spectaculis, in tabernis vsque ad crapulam, et
ebrietatem, et pinguia manducans et bibens, ac in bestiarum morem, luxuriam
prauam exercens. [Sidenote: Vestimentorum varietas reprehensa.] In vsura,
dolo, rapina, furto, detractione, mendacio et periurio viuunt plures eorum
euidenter, ac si qui talia non agant, vt fatui reputantur, et pro nimia
cordis superbia nesciunt ad libitum excogitare, qualiter se velint habere,
mutando sibi indumenta, nunc longa, nunc curta nimis, quandoque ampla,
quandoque stricta vltra modum, vt in his singulis appareant derisi potius
quam vestiti: pileos quoque, calceos, caligas, corrigias sibi fabricante
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive