The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
In huius foresti capite sub monte Polembo, est ciuitas dicta Bolemba, et
sub eodem monte fons qui dicitur Iuuentutis. Aqua huius fontis reddit
odorem et saporem quasi de omni genere aromatum, nam singulis pene horis
immutat odorem, et saporem. Et quisquis per aliquos dies potat ieiuno
stomacho sanatur in breui tempore, a quacunque interiori infirmitate,
languore duntaxat mortis excepto: et sane illorum qui prope sunt, et
frequenter bibunt apparet per totum vitae tempus mira iuuentus. Ego autem
ter vel quater bibi, quamobrem et vsque hodie arbitror potius me
corporaliter valere. Putatur enim fons ille immediate per poros
subterraneos eliquari de fonte paradisi terrestris, ita quod nulla via
decurrentium super terram fluentium vitietur. In ista etiam regione, et in
insulis circumquaque crescit gingiber valde bonum, vnde et mercatores saepe
ibi tendunt de Venetia pro emendo pipere et gingibere. Gentes vero huius
insulae peruersae et stollidissimae sunt superstitionis adorantes bouem
tanquam animal beatissimum, propter eius simplicitatem mansuetudinem,
patientiam, et vtilitatem.
Multitudo cuiuslibet ciuitatis vel uillae vnum specialem nutrit bouem, quem
postquam laborauit in aratro per sex annos immolant manducantes pariter cum
maxima solemnitate. Et quicunque inde minimam minutiam comedit, reputat se
sanctificatum totum.
Porro apud Regem tenetur bos singularis, cuius custos diligentissime vrinam
in uase aureo accipit simpliciter, et de fimo in vase consimili: et
quotidie venit summus eorum praelatus quem dicunt Archiprotoplaustum, offert
personaliter in praedictis preciosis vasis, Domino Regi de bouis vrina et
fimo, atque in vrina, quam appellant Gaul, tingens manus, defricit, et
perungit Regis pectus et frontem, deinde similiter de fimo in multa cordis
attentione, ad finem vt possint assequi quatuor virtutes bouis praefati.
Post regem cum reuerentia accedunt, et vnguntur Barones, principes, et post
ipsos caeteri ordinati quicunque attingere possint, putantes se sanctificari
per rem penitus non valentem, imo nimis foetidam, et inhostem.
Praeterea populi isti colunt Idola facta ad medium in forma humana, et ad
medium in forma bouis. In quibus permissione Dei per eorum perfidiam
maligni spiritus habitant dantes de interrogatis responsa. Et hijs Idolis
offerunt infinita donari aquandoque, et sacrificant interdum proprios
infantes, ipsorum sanguine Idola respergentes.
Dum hic maritus moritur, vxor comburitur cum marito, nisi de illo habeat
sobolem cum quo viuere solet, et vilet. Quae sibi eligit cum prole
superuiuere, non habebitur de caetero fide digna.
Attamen in simili causa, si vir non vult cremari cum vxore mortua, non
minuit ei honorem.
Et forte vinum nascitur ibi: quod mulieres bibunt, et non viri, vt sic
mulieribus crescant barbae, sed mulieribus raduntur, et viris minime.
CAPVT. 28.
De Ecclesia et corpore Saneti Thomae Apostoli.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account