The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Alij de prope venientes superaddunt labori itinerandi, vt ad tertium vel ad
quartum passum semper cadant in genibus. Nonnulli quoque demoniaca
inspiratione semetipsos per viam peregrinationis lanceolis, et cultellis
nunc minoribus, nunc maioribus sauciant vulneribus per singula corporis
loca, et dum ante Idolum perueniunt, excisum frustum de carne propria
proijciunt ad Idolum pro offerenda, ac plagis durioribus se castigant, et
quandoque spontanee penitus se occidunt: in solemnitatibus vero, sicut in
dedicatione, et sicut in thronizatione simulachrorum, fit conuentis populi,
quasi totius Regni. Et ducitur cum processione maius Idolum per circuitum
ciuitatis, in curru preciosissimo, modis omnibus perornato, et praecedunt in
numero magno puellae cantantes binae, et binae ordinatissime, succeditque
pluralitas Musicorum cum instrumentis varijs simphonizantes, quos continue
subsequitur currus, cuius lateribus coniungit se peregrinorum exercitus,
qui et venerunt de remotis.
Ibique cernitur miserabilis actus vltra modum. Nam aliqui victi vltra modum
diabolica deuotione proijciunt se sub rotis currus praecedentis, vt
frangantur sibi crura, brachia, latera, dorsa, nec non et colla in
reuerentiam Dei sui (vt dicunt) a quo remunerationem sperant, venire ad
Paradisum terrestrem.
Et post processionem postquam statuerunt Idolum in templo suo loco,
multiplicatur coram simulachris numerus saepe plangentium, et occidentium
vltra quam credi sit facile. Ita quod quandoque in illa vnica solemnitate
inueniuntur ducenta corpora, vel plura occisorum. Et adstantes propinqui
amici talium diaboli martyrum, eum magna musicorum melodia decantantes in
sua lingua offerunt. Idolis corpora ac demum accenso rogo omnia corpora
comburunt in honorem Idolurum, assumentes sibi singuli aliquid de ossibus
aut cineribus pro reliquiis, quas putant sibi valituras contra quaelibet
infortunia, et tempestates. Et habetur ante templum aquae lacus, velut
seruatorium piscium, in quo proijcit populus largissime suas oblationes,
argentum, aurum, gemmas, cyphos, et similia, quibus ministri certis
temporibus exhibentes prouident Ecclesiae, ac simulachro, ac sibi ipsis
abundanter. Quoddam fabulosum scriptum exiuit per partes nostras, quod in
praedicta processione circumferatur cumpheretro corpus beati Thomae, qui et
in fine processionis populu compopulo communicaret proprijs manibus de
Eucharistae sacramento, sed non est ita, et nunquam fuit.
CAPVT. 29.
De Iaua, et quibusdam aiijs meridionalibus Insulis, et de farina, melle et
piscibus Ogeri Ducis Danorum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account