The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Inde vlterius procedendo in Austrum per multas et mirabiles terras
quinquaginta duarum diaetarum spacio, habetur magna Insula Lamori. Illic
omnes nudi incedunt, et fere omnia sunt singulis communia, nec vtuntur
priuatis clauibus siue seris, imo et omnes mulieres sunt communes omnibus
et singulis viris, dummodo violentia non inferatur: Sed et peior est ijs
consuetudo, quod libenter comedunt teneras carnes humanas: vnde et
negotiatores adferunt eis crassos infantes venales: quod si non satis
pingues afferuntur, eos saginant sicut nos vitulum, siue porcum.
Hic apparet in bona altitudine polus Antarcticus, et incipit modo apparere
in alta Lybia, ita quod in alta AEthiopia eleuatur octodecim gradibus, prout
ipse prohaui Astrolabio.
Ad meridiem terrae Lamori est Insula bona, Sumebor, cuius gentes reputant se
nobiliores alijs, signantes se in facie certo cauterio. Isti semper guerras
geerunt contra praefatus gentes nudas de Lamory.
Ad modicam inde destantiam habetur Insula Rotonigo abundans in bonis
pluribus: sed et in Austrum sequuntur aliae plures regiones et Insulae, de
quibes prolixum narrare fuisset.
Et est valde grandis regio Iaua, habens in circuitu ambitum leucarum duarum
millium. Huius rex est valde potens, et imperans septem insularum vicinarum
regibus. Terra ista est populosa valde, et crescunt in ea species, et
abundantia gingiberis, canella, gariofoli, nuces muscata, et mastix cum
aromatibus multis. Sed et quod ibi nascatur vinum, non habent: aurum et
argentum est ibi in copia immensa, quod patet in regis Iauae palatio, cuius
palatij nobilitas non est facile scribenda.
Cuncti gradus ascendentes ad palatij aulas, et aularum cameras, et ad
thalamos Camerarum sunt solidi de argento vel auro, sed et omnis stratura
pauimentorum in alijs habetur ad similitudinem scacarij, vnam quadratam
argenti, alteram auri, laminis valde crassis, et in ipsis pauimentis, sunt
exsculpta gesta, et historiae diuersae. In principali vero aula, est plenarie
expressa Dani Ducis Ogeri historia, a natiuitate ipsius, quousque in
Franciam fantastice dicatur reuersus, cum tempore Caroli magni regis
Franciae, ipse Ogerus armata manu conquisiuit Christianitati fere omnes
partes transmarinas a Ierosolymis vsque ad arbores solis et Lunae, ac prope
paradisum terrestrem.
Pro hac Regione Iaua, (quae tangit fines Imperij Tartariae) sibi subiuganda,
Imperator Grand Can multoties pugnauit, sed nunquam valuit expugnare. Hinc
per mare venitur ad regnum Thalamassae, [Footnote: Vel Tholomassi.] quod et
Panchon [Footnote: Vel Paten.] dicitur, in quo habetur magnus numerus
bonarum ciuitatum. Intra hanc Insulam, quatuor sunt genera arborum, de
quarum vna accipitur farina ad panem, de secunda mel, de tertia vinum, et
de quarta pessimum venenum. Extrabitur autem farina de suis arboribus isto
modo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account