The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Certo tempore anni percutitur stipes arboris vndique prope terram cum
securi, et cortex in locis pluribus vulneratur, de quibus recipitur liquor
spissus, qui desiccatus ad solis aestum et contritus reddit farinam albam,
ac si de frumento esset confectus, attamen hic panis non est triticei
saporis, sed alterius valde boni.
Simili modo de suis arboribus mel elicitur, et vinum liquitur: excepto quod
illa non sicut gramina prima desiccantur. Fertur quoque ibidem,
extractionem huius farinae, mellis, et vini, per Angelum primitus fuisse
ostensam praedicto Danorum Duci, illic fame cum suo exercitu laboranti.
Contra venenum quod de quarto arboris genere stillat, solum est intoxicato
remedium, vt de proprio fimo per puram aquam distemperato bibat.
Et est in hac Insula quoddam mare mortuum, velut lacus foetidus, cuius in
plerisque locis fundus, humano ingenio non valet attingi: mirae magnitudinis
arundines crescunt super hunc lacum, in altitudine cedrorum aut abietum
pedum ducentorum, ita vt viginti socij mecum nequiuimus vnius caput
iacentis arundinis subleuare de terra. Minores etiam arundines nascuntur ad
fluuii ripam, habentes in terra radices longitudinis trecentorum cubitorum
aut plurium, Ad quarum nodos radicum, inueniuntur gemmae preciosae, de quibus
expertum est, siquis vnam habuerit in pugno suo, ferrum corpori suo non
nocebit: vnde si quis ibi pugnans, petat aduersarium, ac inimicum hac gemma
munitum aggreditur eum cum fustibus non ferratis.
De hac intratur in Insulam Calanoch, [Marginal note: Vel Alcnak.] magnam et
refertam bonorum omnium. Rex eius potens est multum, et licitum est ei,
quandocunque, et quibuslibet in regno vti mulieribus, de quibus interdum
magnum numerum tenet puerorum. Mille quadringentos habere solet ad
praeliandum elephantes, quos sibi nutriunt villani per regnum. Elephantes
vocant verkes.
In littore maris miraculose veniunt ibi semel in anno, per tres continuos
dies, quasi de omni genere piscium marinorum, in maxima abundantia: et
praebent se omnibus libere capiendos ad manum. Nam et ego ipse cepi
quamplures. Vnde notandum, quod eodem tempore anni quo super dicta
extrahitur farina, mel, et vinum, conueniunt in hoc isti pisces: qua ambo
mirabilia fecit vno tempore Deus olim producere suo Ogero, quae et in
memoria illius, vsque nunc, singulis annis innouantur.
Et sunt in hoc territorio testudines terribilis quantitatis, fitque de
maioribus Regi ac nobilibus delicatus ac preciosus cibus: mentior, si non
quasdam ibidem viderim testudinum conchas, in quarum vna se tres homines
occultarent, suntque omnes multum albi coloris.
Si hic vir vxoratus moritur, sepelitur et vxor vna cum eo, quatenus, sicut
ibi credunt, habeant eam statim sociam in seculo altero.
The English version.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account