The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
In istis autem meridionalibus partibus apparebat mihi eleuatio poli
Antarctici 33. graduum, cum 16. minutis. Et sciendum quod in Bohemia,
similiter in Anglia eleuatur polus Arcticus 52. gradibus vel citra: Et in
partibus magis septentrionalibus, vbi sunt Scoti 62. gradibus cum quatuor
minutis. Ex quo patet respiciendo ad latitudinem coeli, quae est de polo ad
polum, quod itineratio mea fuit per quartum Horizontis spherae terrae et
vltra, per quinque gradus, cum 20. minutis. Cum ergo secundum Astrologos,
totus terrae circuitus sit 31500. milliarium, octo stadijs pro milliario
computatis, et septinginta stadia respondeant ad vnum gradum, quod patet ad
latitudinem terrae, perambulaui 66733. stadia cum vno tertio, quae faciunt
4170. leucas Geometricas cum dimidia vel prope.
CAPVT. 32.
De bona Regione Man chus. [Footnote: Mangi.]
Cum igitur tot et talsa in istis Insulis vidimus monstra (quae si explicarem
scribendo vix a legentibus omnia crederentur) non curauimus vlterius
procedere sub polo australi, ne in maiora pericula incideremus: sed propter
auditam et inuisam nobis famositatem potentiae, nobilitatis, et gloriae
Imperatoris Tartarorum, vertebam faciem cum socijs nauigare magis versus
Orientem. Cumque per multas diaetas sustinuissemus multa pericula maris,
peruenimus in Regnum Manchus, [Marginal Note: Vel Mangi.] quod est in
confinibus superioris Indiae, et iungitur ab vna parte Tartariae. Haec Regio
Manchus, pro sui quantitate reputatur melior, delectabilior, et omnium
bonorum abundantior de cunctis ibi prope Regionibus. Nam et homines bestiae,
et volucres maiores et corpulentiores sunt alijs, et prae vbertate vix
inuenirentur in vna ciuitate decem mendici. Formosi sunt viri, sed feminae
formosiores. Sed viri loco barbae, habent perpaucos pilos, rigidos, et
longos ab vtraque oris parte, quemadmodum nostros videmus cattos habere.
Prima quam ingrediebaumer ciuitas est Lachori, [Marginal Note: Siue
Lateryn.] distans vna dieta a mari, et mirabamur, et gauisi sumus nos
inuenisse integram ciuitatem Christianae fidei. Nam et maior pars Regni
credit in Christum.
Ibi habetur in leui precio copia rerum omnium, et praecipue victualium: vnum
genus est ibi serpentum in abundantia quod manducant ad omne conuiuium, et
nisi pro finali ferculo ministraretur de illis serpentibus, conuiuium quam
modicum diceretur.
Suntque per hoc regnum pleraeque ciuitates et Ecclesiae, et relligiones, quas
instituit dux Ogerus, quia hoc est vnum de quindecim regnis quae quaesiuit,
sicut infra dicetur.
Illic sunt elegantes albae gallinae, quae non vestiuntur plumis vt nostraae,
sed optima lana. Canes aquatici, quos nos lutras nominamus, sunt ibi multi
edomiti, quod quoties mittuntur in flumen, exportant domino piscem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account