The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I — John Shaqi
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Neque locum illum scandere
aduersarios permisit, in quo dimicauit cum barbaris. Nec quidem equum suum
illorum timore incitauit, celerius aliquando ponere vestigia. Sed
congregando omnia agmina sua, et de morte eripiendo ea, collocauit circa
se: et sic primes attigit, et ordinatim proficiscens ad exercitus suos
accessit. Ex tunc igitur videns Soltanus, quod post tanta quae acciderant
exercitibus nostris, imperium nostrum, sicut oportunum erat, rem huiusmodi
dispensauit, vt ipsum rursum inuaderet: mittens supplicauit imperio nostro,
et deprecatorijs vsus est sermonibus, et requisiuit pacem illius,
promittens omnem imperij nostri adimplere voluntatem, et seruitium suum
contra omnem hominem dare, et omnes qui in regno suo tenebantur captiuos
absoluere, et esse ex toto voluntatis nostrae. Ibidem ergo per duos dies
integros, in omni potestate morati sumtis, et cognito quod nihil poterat
fieri contra ciuitatem Iconij, perditis testudinibus et machins bellicis,
eo quod boues cecidissent a telis in modo pluuiae iactis, qui eas trahebant:
Simul autem eo quod et vniuersa animalia nostra irruente in illa
difficillima aegritudine laborabant, suscepit Soltani depraecationem et
foedera et iuramenta peracta sub vexillis nostris, et pacem suam ei dedit.
Inde ingressum imperium nostrum in regionem suam regreditur, tribulationem
habens non mediocrem super his quos perdidit corisanguineis, maximas tamen
Deo gratias agens, qui per suam bonitaiem et nunc Ipsum honorauit: Gratum
autem habuimus, quod quosdam nobilitatis tuae principes accidit interesse
nobiscum, qui narrabunt de omnibus quae acciderant, tuae voluntati seriem.
Caeterum autem, licet contristati simus propter illos qui ceciderunt:
oportunum tamen duximus, de omnibus quae; acciderant, declarare tibi, vt
dilecto amico nostro, et vt permultum coniuncto imperio nostro, per
puerorum nostrorum intimam consanguinitatem. Vale. Data mense Nouembris,
indictione tertia.
The same in English.
In the yeere 1177, Manuel the emperour of Constantinople hauing fought a
field with the Soldan of Iconium, and vanquished him, wrote vnto Henry the
second king of England in maner following.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account