The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
frustum metalli, verteretur in vitrum: nonnulli reputant hanc fossam esse
spiraculum maris arenosi, de quo mari aliquid locuturus sum in sequentibus.
Ab Acon via versus Jerusalem bifurcatur: nam qui tenet vnum latus potest
ire secus Iordanem fluuium, in Ciuitatem Damascum, qui vero aliud, ibit in
tribus aut quatuor dietis Gazam, de qua olim fortis Samson asportauit nocte
fores portarum: deinde in Caesaream Philippi, et Ascalonem, et Ioppam portum
supradictum, Hincque in Rama, et Castellum Emaus, et sic in Ierusalem vrbem
sacrosanctam.
CAPVT. 5.
Via a Francia aut Flandria per solas terras vsque Ierusalem.
Itineribus, quae per terras, et per mare a nostris partibus ducunt in terram
promissionis descriptis, restat breuiter dicendum de alia via, per quam
omnino mare transeundum non est, videlicet per Almaniam, per Bohemiam, per
Prussiam, et hinc per terram Paganorum regni Lituaniae, et sic per longam,
et pessimam terram primae Tartariae vsque in Indiam: Dico autem Tartariae
primae, quoniam de hac exijt primus Imperator totius Tartariae, qui semper
vocatur Grand Can, quo vix maiorem mundus habet terrenum Dominum, excepto
Imperatore superioris Indiae, de quibus in secunda et tertia huius tractatus
partibus, aliquanto est diffusius narrandum. Cuncti principes huius primae
Tartariae, quorum summus semper vocatur Bachu, et moratur in Ciuitate Horda,
[Marginal note: Horda est multitudo riuens in agris.] reddunt Imperatore
Grand Can, magna tributa. [Sidenote: Mores Tartarorum.] Est autem haec prima
Tartaria terra misera et sabulosa, et infructuosa: hoc enim scio, quod per
aliquod tempus steti in ea, et perambulaui Insulas, regiones, et terras
circumiacentes, scilicet, Russiae, Inflau, Craco, Latton, Restau, et alias
nonnullas: crescunt namque in ista Tartaria modica blada, pauca vina, et
fructuum, ac frugum parua copia, exceptis herbis pro pastu Bestiarum,
quarum ibi est abundantia: nam carnibus illarum vescuntur pro omnibus
cibarijs, ius earum sorbentes, et pro potu bibentes lac de omni genere
bestiarum. Quin etiam pauperiores manducant canes, lupos, catos, ratos,
talpas, ac mures, ac huiusmodi bestiolas omnes: sed nec aliquis Princeps
aut praelatus comedit vltra semel in die, et hoc parce, vel parcissime: et
sunt homines valde immundi, quia non nisi bene diuites vtuntur mappis,
linteaminibus, aut lineis indumentis: sed nec habent copiam lignorum, vnde
et fimum boum, ac omnium bestiarum desiccatum ad solem accipiunt pro ignis
materia, vbi se calefaciunt, et coquendo coquunt. Aestiuo tempore, cadunt
ibi frequenter tempestates, tonitruorum, fulminum, et grandinum, quibus
domus, arbores, bestiae, et homines, comburuntur, euelluntur, et occiduntur.
Nam et quandoque subrepente oritur ibi calor immoderatus, et improuiso
frigus immoderatum. Denique cum terra illa, se multum inclinet ad polum
Septentrionalem, fortius ibi gelare solet, et frequentius, ac diutius quam
ad partes nostras, vnde et quasi omnes habent ibi stupas, in quibus
manducant, et operantur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account