The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Hyeme praecipue iter faciunt per
terram.] Nec valet a nostris partibus ingredi ad illam nisi tempore
gelicidij, quod ad introitum eius sunt tres dictae, de via molli, aquatica,
et profunda, in qua dum viator putaret se stare securum, profunderetur in
lutum ad tibias, ad genua, ad femora vel ad renes: hoc ergo sciendum quod
paucissimi tendunt per hanc viam in terram promissionis: Nam iter est
graue, distortum, longum, et periculosum sicut audistis, imo periculosius
quam scribo.
CAPVT. 6.
Via de Cypro vel Ierusalem vsque in Babyloniam AEgypti.
Descripto sicut potui tripliciter itinere in terram sanctam, restat videre
de duabus alijs vijs, quae incidenter solent contingere peregrinis: Multi
namque illorum ex speciali deuotione desiderant visitare ossa beatissimae
Virginis Catharinae in monte Sinay: [Sidenote: Babylonia Aegypti.] Cum
igitur ipsis sit necessarius Soldani Babyloniae conductus eo quod Imperator
sit, et dominus omnium illarum terrarum, quidam postquam perueniunt in
Cyprum tendunt primo in Babyloniam AEgypti, pro impetrando conductu securo,
atque inde pergentes in Sinay vadunt in Ierusalem. Quidam vero postquam
perfecerunt peregrinationem Hierosolymitanam, pergunt per terras ad
Soldanum pro conductu, et tum in Sinay, propter quod vtramque viam breuiter
describo. [Sidenote: Damiata portus Aegypti.] De Cypro in AEgyptum itur per
mare relinquendo Hierosolymorum terram ad manum sinistram, et accipitur
primus portus AEgypti, dictus Damiata: ibi quondam fuit Ciuitas valde
munita, sed quod Christiani illam, primi et altera vice ceperunt, Sarraceni
vltimo destruxerunt, et aliam remotius a mari eiusdem nominis Ciuitatem
aedificauerunt: [Sidenote: Alexandria.] Hinc venitur in portum Alexandriae
AEgypti, quae est Ciuitas magna, pulchra, et fortis valde, sed absque aquis
potabilibus. Adducit tamen sibi per longos ductus aquam Nili fluminis in
cisternis ad potandum. Alexandria nobilis, 30. stadia habet longitudinis
decemque in latum. In ea restant adhuc plures Ecclesiae a tempore
Christianorum, sed Sarraceni non sustinentes picturas Sanctorum omnes
parietes albauerunt. De Alexandria per terras venitur in Babyloniam AEgypti,
quae etiam fundata iacet supra praedictum Nilum fluuium: Dicitur autem haec
Babylonia minor ad differentiam magnae Babyloniae, siue Babel, vbi Deus
linguas confudit olim, quae tendendo inter Orientem et Septentrionem distat
ab ista dietas circiter 40. nec est sub potestate Soldani, sed Imperatoris
Persarum, qui illam tenet in homagio ab Imperatore Cathay, dicto, Grand
Can. [Sidenote: Cayr ciuitas.] Haec autem Babylonia AEgypti est Ciuitas
grandis et fortis, tamen valde prope eam est alia maior dicta Cayr, in qua
vt saepius residet Soldanus, quanquam Babylonia nomen per seculum diffusius
est cognitum: Altera autem via peregrinorum de Hierosolymis pro conducta
tendentium ad Soldanum talis esse potest. [Sidenote: Abilech desertum.]
Primo tendant de Ierusalem in supra dictam Gazam Palestinorum, inde ad
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account