The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Castellum Dayre, atque ex tunc exitur de terra Syriae, et intratur a
superiori parte in desertum longum arenosum, et sterile, prope ad septem
dietas, quod lingua eorum vocatur Abilech; tamen per illud inueniantur
plura hospitia, vbi haberi possunt ad victum nccessaria. Et qui in eundo
rectum iter tenet, veniet in Ciuitatem dictam, Balbes, quae est ad finem
Regni Halapiae: Sicque expleto Deserto, intratur terra AEgypti, quam ipsi
Canopat vocant, et aliqui Mersur, atque ex tunc in Babyloniam, et Cayr,
praefatam: In ista vero Babylonia habetur pulchra Ecclesia Mariae virginis,
in loco vbi morabatur cum filio suo, et Ioseph tempore suae fugae, et
creditur ibi contineri corpus Virginis Barbarae.
CAPVT. 7.
De Pallatio Soldani, ac numero, et nominibus praeteritorum Soldanorum.
Cayr ciuitas Imperialis et Regalis est valde munita, et grandis, decorata
sede propria Sarracenorum Regni, vbi dominus eorum Soldanus communiter
residere solet, in suo Calahelick, id est, castro forti, et lato, ac in
euecta rupe statuto. Siquidem Soldanus eorum lingua sonat nomen similis
maiestatis, quo nos in Latino dicimus Caesarem, aut Imperatorem. Pro
custodia huius Castri sunt ibidem omni tempore morantes sex millia
personarum, et pro, seruiendo, dum ibi residet, ipsi Soldano, qui omnes de
Curia eadem accipiunt necessaria, et donatiua. Iste Imperator Soldanus, est
Rex, Dominusque quinque Regnoram magnorum: Canopat, hoc est, AEgypti: totius
Iudeae, sicut olim Dauid, et Salomon; Halapiae, in terra Machsyriae, cuius
ciuitas Damascus olim erat principalis; Arabiae, quod est regnum valde
protensum, et cum his possidet dominatus omnium Caliphorum: ad quod
sciendum, quod quaundoque fuerunt tres Caliphorum dominatus: Ex quibus
primus Caliphus qui dicebatur Chaldaeorum, et Arabum, cuius erat sedes in
Ciuitate Baldac. Alter Barbarorum et Affricorum, cuius erat sedes in Maroco
super Mare Hispaniae. Tertius Aegypti: [Sidenote: Caliphus quid sit.] Est
autem Caliphus inter eos, velut inter nos Imperator, et Papa simul,
scilicet, Dominus temporalium et spiritualium. [Sidenote: Series Soldanorum
Aegypti.] Exactis igitur Caliphis circa annum incarnationis Christi 1150,
primus Soldanorum fuit nominatus Saracon: secundus filius eius, Saladin,
qui anno 1190. cum Turcis totam fere terram promissionis abstulit a
Christianis. Et sub quo Richardus Rex Angliae cum alijs principibus
Christianis custodiebat passum Rupium, ne ille sicut proposuerat transire,
profecisset vltra. Tertius Melachsala, a quo sanctus Ludouicus rex Franciae
captiuabatur in bello. Quartus Turquenna, qui Regem praedictum redemi
dimisit pro pecunia. Quintus Meleth. Sextus Melethemes. Septimus Melec
dayr, sub quo Edwardus Rex Angliae intrauit cum nostris Syriam, damnificans
plurimum Sarracenos. [Sidenote: Edwardus princeps Angliae, Regis Hen. 3.
filius.] Octauus Melec salle. Nonus Elphi, qui Anno Incarnationis Domini
1289. destruxit in illis partibus enormiter Christianos, et penitus omnes
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account