The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
inde fugauit, atque recepit Tripolim Ciuitatem. Decimus Melethasseras: hic
cepit Anno Domini 1291. in octaua paschae Accharon, fugatis vel occisis ex
ea omnibus Christianis. Exinde amissis succedentium nominibus, sextus
decimus dicebatur vel dicitur Melec Mandibron: sub isto steti ego per
aliquod tempus stipendiarius in guerris suis contra Bedones, qui ei tunc
temporis rebellabant. Horum etiam mores, et continentiam populorum, in
sequentibus declarabo: sicut veraciter fateri possum, ipse ad filiam
cuiusdam sui Principis me obtulit vxorare, et magnis dotari possessionibus,
dummodo Christianitati resignassem: Eumque dimisi Soldanum, quando de
partibus illis recessi. [Sidenote: Potentia Soldani Aegypti.] Soldanus
praeter homines ad sua castra seruanda deputatos, potest educere quoties
velit in exercitum de hominibus de ipsius stipendijs viuentibus et ad eius
iugiter mandata paratis, 20. millia armatorum, ex sola AEgypto: Et ex Syria,
et Turcia, et alijs terris, 50. millia exceptis ruralibus, et Ciuitatem
comitatibus, qui sunt velut innumerabiles. Miles quidem stipendiarius
recipit de Curia pro anni Tempore 121. aureos, et sub tali stipendio seruit
cum tribus equis et vno Camelo. Quadringenti vel Quingenti horum militum
ordinati sunt sub vno rectore, que vocatur Admirabilis: Et ille solus
recipit de curia tantum, sicut omnes sibi subditi: Notandum quod nunquam
extraneus Nuncius ire permittitur ad Soldanum nisi auratis indutus
vestibus, vel panno Tartarico aut camoleoto ad modum nobilium Sarracenorum:
[Sidenote: Reuerentia exhibita Soldano.] et oportet vt vbicunque primum
nuncius Soldanum aspiciat, siue ad fenestras, siue alibi, vt cadat ad
genua, vel protinus osculetur terram, quia talem reuerentiam facere, signum
est quod ille desiderat ei loqui. Quamdiu autem tales loquuntur sibi, aut
literas ostendunt, circumstant Apparitores extensis brachijs leuatos
tenentes mucrones, gladios, gezas, et mackas ad feriendum, et occidendum,
si quid dictum vel nunciatum fuerit, quod Imperatori displiceat, quam cito
ille signauerit trucidari. Veruntamen sciendum est quod nullius hominis
personaliter ab ipso quidquam petentis consueuit repellere preces
rationabiles, et contra eorum leges aut mores non venientes. Porro ego in
Curia manens, vidi circa Soldanum vnum venerabilem, et expertum medicum, de
nostris partibus oriundum: [Marginal note: Cuius nomen erat M. Ioannes ad
Barbam.] solet namque circa se retinere diuersarum medicos nationum, et
quos nominandae audierit esse famae: Nos tamen raro inuicem conuenimus ad
colloquium, eo quod meum seruitium cum suo modicum congruebat: longo autem
postea tempore, et ab illo loco remote, videlicet in Leodij ciuitate,
composui hortatu et adiutorio eiusdem venerabilis viri hunc tractatum,
sicut in fine operis totius enarrabo. Itemque in Cayr ciuitate ducuntur ad
forum communitur tam viri quam mulieres aliarum legum, et nationum venales,
et ad modum bestiaram venduntur pro pecunia ad seruiendum in suis
artificijs.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account