The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part IHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08: Asia, Part I
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Mos oua furnis fouendi.] Habetur quoque ibi domus
plena furnis paruis, in quibus per custodes domus tam hyeme quam aestate
fouentur oua gallinarum, anatum, aucarum, et columbarum, vsque ad
procreationem suorum pullorum, et hijs intendunt, pro certo pretio
accipiendo a mulierculis illic oua ferentibus.
CAPVT. 8.
De Campo Balsami in Egypto.
[Sidenote: Balsamum.] Extra hanc ciuitatem Cayr, est Campus seu ager
Balsami: circa quod sciendum, quod optimum totius mundi Balsamum in magno
crescit Indiae deserto, vbi Alexander Magnus dicitur quondam locutus fuisse
arboribus Solis et Lunae, de quo in sequentibus aliquid est scribendum. Illo
itaque Indiae Balsamo duntaxat excepto, non est liquor in vniuerso orbe, qui
huic creditur comparari. Has arbores seu arbusta Balsami fecit quondam
quidam de Caliphis Aegypti de loco Engaddi inter mare mortuum, et Ierico,
vbi Domino volente excreuerat, eradicari, et in argo praedicto plantari: est
tamen hoc mirandum, quod vbicuncque alibi siue prope, siue remote
plantantur, quamuis forte virent, et exurgant, non tamen fructificant. Et e
contrario apparet hoc miraculosum, quod in hoc agro Cayr non se permittant
coli per Sarracenos, sed solummodo per Christianos, vel aliter non
fructificarent: Et dicunt ipsi Sarraceni hoc saepius se tentasse: sunt autem
arbusta trium vel quatuor pedem altitudinis, velut vsque ad renes hominis,
et lignum eorum aspiciendum, sicut vitis syluestris. Folia non marcescunt,
quin prius marcescant fructus, cernitur ad formam Cubebae, et gummi eorum
est Balsamum. Ipsi appellant arbores Enochkalse, fructum Abebifau, et
liquorum gribalse. Extrahitur vero gummi de arbusculis per hunc modem: De
lapide acuto, vel de osse fracto dant scissuras per cortices in ligno, et
ex vulneribus Balsamum lachrymatur, quod in vasculis suscipiunt, cauentes
quout possunt, ne quid de illo labatur in terram: Nam se de ferro, vel alio
metallo fieret incissura, liquor Balsami corrumperetur a sua virtute.
[Sidenote: Virtutes veri Balsami.] Veri Balsami virtutes sunt magnae quidem,
et innumerosae: nam vix aliquis mortalium scire potuit omnes, quamuis inter
Physicos quinquaginta scribantur. Raro vtique Sarraceni vendunt Christianis
purum et verum Balsamum, quin prius commisceant, et falsificant sicut ego
ipse frequenter vidi. Nam aliqui tertiam, seu quartam partem immiscent
terrebynthinae. [Sidenote: Sophisticationes Balsami.] Alii ramusculos
arbustarum, et fructus eorum coquunt in oleo, quod vendunt pro Balsamo: et
quidam (quod pessimam est) nil Balsami habentes, distillant oleum, per
clauos gariophillos, et spicum nardum, et similes odoriferas species, hoc
pro Balsamo exponentes, atque aliis pluribus modis deludunt ementes.
[Sidenote: Probatio veri Balsami.] Sed et Mercatores inuicem nonnunquam
sophisticant altera vice: probatio autem veri Balsaml potest haberi
pluribus modis, quorum aliquos hic describo. Est enim Citrini coloris,
valde clarum, et purum, et fortissimum in odoris fragrantia: si ergo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account