9. Edictum de libellis Lutheranis, 5 Sept. 1523.--Sigismundus …
manifestum facimus … ut in primis, quandocunque opportunum videretur
reverendo domino episcopo Cracoviensi, fieret per inquisitores eius
cum decurionibus, quos consulatus in tota civitate ad huius negotii
aliorumque excessuum tollendorum custodiam delegit, per omnes et
singulos domos, testudines ac cistas diligens scrutatio, et ubi
aliqui libri haeretici invenirentur, illiuc poena edicti exigeretur;
deinde ut impressores librorum nihil prorsus imprimere et bibliopolae
vel alii quicunque exponere ac vendere deinceps audeant ex libris
undecunque adductis, nisi illos rector universitatis prior viderit et
tam imprimi quam vendi permiserit, sub poenis praedictis. Ut autem
et reliquae civitates nostrae hoc exemplo insistant, ac unusquisque
tempori praemoneretur, ne ipsa mandata nostra regia transgrediatur et
ignorantiam praetendere possit, nos hanc ipsorum consiliariorum simulac
consultatus Cracoviensis ordinationem per has litteras nostras omnibus
testatam esse volumus, mandates omnibus aliis civitatibus regni et
dominiorum nostrorum, ut ad eum modum edicta nostra exequendi faciant
cum loci ordinariis aut eorum delegatis ordinationes opportunas easque
diligentissime exequantur. Datum Cracoviae, 5 Sept., 1523.
--Balzer, Corpus juris Polonici, IV, pp. 29-30.
10. Literae de haeresi ad Capitaneos.--Sigismundus etc.… Complures anni
jam intercesserunt, cum, gliscente peste Luterana, dederamus ad F. tuam
mandatum, ut passim omnibus ediceret, ne profisci Wittembergam aut ad
ea loca, in quibus esset aliqua haereseos suspitio, liberosve suos eo
mittere auderent. Id per F. tuam pro eo, ut officium illius postulat,
diligenter esse curatum non dubitamus. Verum perfertur ad nos, esse
nonnullos, qui, spreto et contempto edicto nostro Regio, quibus locis
eis per nos interdictum est, in his commorantur, et pravis opinionibus
mentem suam imbuunt, ac redeuntes inde, virus, quos hauserunt, afflare
aliis conantur. Quae res minime nobis ferenda esse videtur. Quare
mandamus F. tuae, ut sub poena capitis, proscriptionis et privationis
omnium bonorum edici omnibus denuo per praeconem faciat, ne vel liberos
suos aut Wittembergam, aut Lipsiam, aut Goldbergam aut quaecunque
tandem ad loca de haeresi suspecta, quae hic pro expressis haberi
volumus, mittere, aut, si qui juris sui sunt, ipsi eo proficisci,
audeant. Si qui vero liberos suos jam miserunt, ut eos intra semestre
spatium domum revocent; alioqui non solum de liberis, se de ipsis etiam
parentibus poenas sumus sumpturi, si constiterit, de consensu eorum in
vetitis locis eos commorari. In eos quoque, qui proprio ausu propriaque
temeritate profecti eo fuerint, aut ibi post edicti hujus nostri
promulgationem fuerint commorati, graviter sumus animadversuri. Pari
diligentia provideri a F. tua volumus, ne qui libelli in nostrum Regnum
importantur Luterana labe infecti, quos multos ex illis partibus mitti
in Regnum nostrum accepimus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account