The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
Nequaquam ergo credendum est, hyænam unquam mutare naturam: idem
enim animal non habet simul ambo pudenda maris et feminæ, sicut
nonnulli existimarunt, qui prodigiose hermaphroditos finxerunt, et
inter marem et feminam, hanc masculo-feminam naturam innovarunt.
Valde autem falluntur, ut qui non animadverterint, quam sit filiorum
amans omnium mater et genetrix Natura: quoniam enim hoc animal,
hyæna inquam, est salacissimum, sub cauda ante excrementi meatum,
adnatum est ei quoddam carneum tuberculum, feminino pudendo figura
persimile. Nullum autem meatum habet hæc figura carnis, qui in
utilem aliquam desinat partem, vel in matricem inquam, vel in rectum
intestinum: tantum habet magnam concavitatem, quæ inanem excipiat
libidinem, quando aversi fuerint meatus, qui in concipiendo fetu
occupati sunt. Hoc ipsum autem et masculo et feminæ hyænæ adnatum
est, quod sit insigniter pathica: masculus enim vicissim et agit, et
patitur: unde etiam rarissime inveniri potest hyæna femina: non enim
frequenter concipit hoc animal, cum in eis largiter redundet ea, que
præter naturam est, satio. Hac etiam ratione mihi videtur Plato in
_Phædro_, amorem puerorum repellens, eum appellare bestiam, quod
frenum mordentes, qui se voluptatibus dedunt, libidinosi, quadrupedum
coeunt more, et filios seminare conantur. Impios “autem tradidit
Deus,” ut ait Apostolus,[566] “in perturbationes ignominiæ: nam et
feminæ eorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est præter naturam:
similiter autem et masculi eorum, relicto usu naturali, exarserunt
in desiderio sui inter se invicem, masculi in masculos turpitudinem
operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in se recipientes.”
At vero ne libidinosissimis quidem animantibus concessit natura in
excrementi meatum semen immittere: urina enim in vesicam excernitur,
humefactum alimentum in ventrem, lacryma vero in oculum, sanguis in
venas, sordes in aures, mucus in nares defertur: fini autem recti
intestini, sedes cohæret, per quam excrementa exponuntur. Sola ergo
varia in hyænis natura, superfluo coitui superfluam hanc partem
excogitavit, et ideo est etiam aliquantisper concavum, ut prurientibus
partibus inserviat, exinde autem excæcatur concavitas: non fuit enim
res fabricata ad generationem. Hinc nobis manifestum atque adeo in
confesso est, vitandos esse cum masculis concubitus, et infrugiferas
sationes, et Venerem præposteram, et quæ natura coalescere non
possunt, androgynorum conjunctiones, ipsam naturam sequentibus, quæ
id per partium prohibet constitutionem, ut quæ masculum non ad semen
suscipiendum, sed ad id effundendum fecerit. Jeremias autem, hoc est,
per ipsum loquens Spiritus, quando dicit: “Spelunca hyænæ facta est
domus mea,”[567] id quod ex mortuis constabat corporibus detestans
alimentum, sapienti allegoria reprehendit cultum simulacrorum: vere
enim oportet ab idolis esse puram domum Dei viventis. Rursus Moyses
lepore quoque vesci prohibet. Omni enim tempore coit lepus, et salit,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account