The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
assidente femina, eam a tergo aggrediens: est enim ex iis, quæ retro
insiliunt. Concipit autem singulis mensibus, et superfetat; init
autem, et parit; postquam autem peperit, statim a quovis initur
lepore (neque enim uno contenta est matrimonio) et rursus concipit,
adhuc lactans: habet enim matricem, cui sunt duo sinus, et non unus
solus matricis vacuus sinus, est ei sufficiens sedes ad receptaculum
coitus (quidquid enim est vacuum, desiderat repleri); verum accidit,
ut cum uterum gerunt, altera pars matricis desiderio teneatur et
libidine furiat; quocirca fiunt eis superfetationes. A vehementibus
ergo appetitionibus, mutuisque congressionibus, et cum prægnantibus
feminis conjunctionibus, alternisque initibus, puerorumque stupris,
adulteriis et libidine abstinere, hujus nos ænigmatis adhortata est
prohibitio. Idcirco aperte, et non per ænigmata Moyses prohibuit,
“Non fornicaberis; non mœchaberis; pueris stuprum non inferes,”[568]
inquiens. Logi itaque præscriptum totis viribus observandum, neque
quidquam contra leges ullo modo faciendum est, neque mandata sunt
infirmanda. Malæ enim cupiditati nomen est ὔβρις, “petulantia;” et
equum cupiditatis, “petulantem” vocavit Plato, cum legisset, “Facti
estis mihi equi furentes in feminas.”[569] Libidines autem supplicium
notum nobis facient illi, qui Sodomam accesserunt, angeli. Ii eos, qui
probro illos afficere voluerunt, una cum ipsa civitate combusserunt,
evidenti hoc indicio ignem, qui est fructus libidinis, describentes.
Quæ enim veteribus acciderunt, sicut ante diximus, ad nos admonendos
scripta sunt, ne eisdem teneamur vitiis, et caveamus, ne in pœnas
similes incidamus. Oportet autem filios existimare, pueros; uxores
autem alienas intueri tanquam proprias filias: voluptates quippe
continere, ventrique et iis quæ sunt infra ventrem, dominari, est
maximi imperii. Si enim ne digitum quidem temene movere permittit
sapienti ratio, ut confitentur Stoici, quomodo non multo magis iis,
qui sapientiam persequuntur, in eam, qua coitur, particulam dominatus
est obtinendus? Atque hac quidem de causa videtur esse nominatum
pudendum, quod hac corporis parte magis, quam qualibet alia, cum pudore
utendum sit; natura enim sicut alimentis, ita etiam legitimis nuptiis,
quantum convenit, utile est, et decet, nobis uti permisit: permisit
autem appetere liberorum procreationem. Quicumque autem, quod modum
excedit, persequuntur, labuntur in eo quod est secundum naturam, per
congressus, qui sunt præter leges, seipsos lædentes. Ante omnia enim
recte habet, ut nunquam cum adolescentibus perinde ac cum feminis,
Veneris utamur consuetudine. Et ideo “non esse in petris et lapidibus
seminandum” dicit, qui a Moyse factus est philosophus, “quoniam nunquam
actis radicibus genitalem sit semen naturam suscepturum.” Logos
itaque per Moysen apertissime præcepit: “Et cum masculo non dormies
feminino concubitu: est enim abominatio.”[570] Accedit his, quod “ab
omni quoque arvo feminino esse abstinendum” præterquam a proprio, ex
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account