The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 1 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
divinis Scripturis colligens præclarus Plato consuluit lege illinc
accepta: “Et uxori proximi tui non dabis concubitum seminis, ut
polluaris apud ipsam.[571] Irrita autem sunt et adulterina concubinarum
semina. Ne semina, ubi non vis tibi nasci quod seminatum est. Neque
ullam omnino tange mulierem, præterquam tuam ipsius uxorem,” ex qua
sola tibi licet carnis voluptates percipere ad suscipiendam legitimam
successionem. Hæc enim Logo sola sunt legitima. Eis quidem certe, qui
divini muneris in producendo opificio sunt participes, semen non est
abjiciendum, neque injuria afficiendum, neque tanquam si cornibus semen
mandes seminandum est. Hic ipse ergo Moyses cum ipsis quoque prohibet
uxoribus congredi, si forte eas detineant purgationes menstruæ. Non
enim purgamento corporis genitale semen, et quod mox homo futurum est,
polluere est æquum, nec sordido materiæ profluvio, et, quæ expurgantur,
inquinamentis inundare ac obruere; semen autem generationis degenerat,
ineptumque redditur, si matricis sulcis privetur. Neque vero ullum
unquam induxit veterum Hebræorum coeuntem cum sua uxore prægnante. Sola
enim voluptas, si quis ea etiam utatur in conjugio, est præter leges,
et injusta, et a ratione aliena. Rursus autem Moyses abducit viros a
prægnantibus, quousque pepererint. Revera enim matrix sub vesica quidem
collocata, super intestinum autem, quod rectum appellatur, posita,
extendit collum inter humeros in vesica; et os colli, in quod venit
semen, impletum occluditur, illa autem rursus inanis redditur, cum
partu purgata fuerit: fructu autem deposito, deinde semen suscipit.
Neque vero nobis turpe est ad auditorum utilitatem nominare partes,
in quibus fit fetus conceptio, quæ quidem Deum fabricari non puduit.
Matrix itaque sitiens filiorum procreationem, semen suscipit,
probrosumque et vituperandum negat coitum, post sationem ore clauso
omnino jam libidinem excludens. Ejus autem appetitiones, quæ prius in
amicis versabantur complexibus, intro conversæ, in procreatione sobolis
occupatæ, operantur una cum Opifice. Nefas est ergo operantem jam
naturam adhuc molestia afficere, superflue ad petulantem prorumpendo
libidinem. Petulantia autem, quæ multa quidem habet nomina, et multas
species, cum ad hanc veneream intemperantiam deflexerit, λαγνεία, id
est “lascivia,” dicitur; quo nomine significatur libidinosa, publica,
et incesta in coitum propensio: quæ cum aucta fuerit, magna simul
morborum convenit multitudo, obsoniorum desiderium, vinolentia et amor
in mulieres; luxus quoque, et simul universarum voluptatum studium; in
quæ omnia tyrannidem obtinet cupiditas. His autem cognatæ innumerabiles
augentur affectiones, ex quibus mores intemperantes ad summum
provehuntur. Dicit autem Scriptura: “Parantur intemperantibus flagella,
et supplicia humeris insipientium:”[572] vires intemperantiæ, ejusque
constantem tolerantiam, vocans “humeros insipientium.” Quocirca,
“Amove a servis tuis spes inanes, et indecoras,” inquit, “cupiditates
averte a me.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account