The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis.”[396] Simul autem proxime
exauditur, si fueritis obedientes: quandoquidem etiam ex veritate
legis eidem Domino obedimus, qui præcipit eminus. Nunquid autem de
ejusmodi hominibus merito aperte “dicit Spiritus, quod in posterioribus
temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et
doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium
conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus
creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui
agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est
rejiciendum quod sumitur cum gratiarum actione. Sanctificatur enim per
verbum Dei et orationem?”[397] Omnino igitur non est prohibendum jungi
matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim:
“Bonum est carnem non comedere, nec vinum bibere, si quis comedat per
offendiculum.”[398] Et: “Bonum est manere sicut ego.”[399] Sed et qui
utitur, “cum gratiarum actione,”[400] et qui rursus non utitur, ipse
quoque “cum gratiarum actione,” et cum moderata ac temperanti vivat
perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam,
omnes Apostoli epistolæ, quæ moderationem docent et continentiam,
cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus
administratione innumerabilia præcepta contineant, nusquam honestum
moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum
Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui
Deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult
Dominus, vivit in castitate, quemadmodum “vocatus est, unusquisque”
inoffense et perfecte eligens. “Et erat terra Jacob laudata supra omnem
terram,”[401] inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens.
Insectatur autem aliquis generationem, in eam dicens interitum cadere,
eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud
dictum Servatoris: “Non oportere in terra thesauros recondere, ubi
tinea et ærugo demolitur;”[402] nec erubescit his addere ea, quæ
dicit propheta: “Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea
vos exedet.”[403] Sed neque nos contradicimus Scripturæ, neque in
nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse
autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, prædicit
interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad
impertiendum ac communicandum eos hortatur, qui solum opibus abundare,
egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: “Operamini non
cibum, qui perit; sed eum, qui manet in vitam æternam.”[404] Similiter
autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: “Filii
illius sæculi nec nubunt, nec nubuntur.”[405] Sed hanc interrogationem
et eos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non
reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis
cupiditatis in resurrectione. Illud autem, “filiis hujus sæculi,”[406]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account