The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit
polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines
augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit propter liberorum
procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et
si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi
concedit matrimonii: nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento
(non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitæ
perfectionem, quæ agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit
cœlestem, qui apud se manserit, eam, quæ est morte dissoluta,
impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret
œconomiæ, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini
ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut
olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim
necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum
baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui
etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde
lex, ut per carnalem generationem nostram prædiceret regenerationem,
genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod
ab-hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus,
hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed
matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturæ officina semen
formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidem est solum matrimonium et
legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum
idem Deus servetur a nobis? “Non” enim “quod Deus conjunxit, homo” jure
“dissolverit;”[391] multo autem magis quæ jussit Pater, servabit quoque
Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam
ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice
intelligatur: nos autem “mortui” sumus “legi per corpus Christi, ut
gigneremur alteri, qui resurrexit ex mortuis,” qui prædictus fuit a
lege, “ut Deo fructificaremus.”[392] Quare “lex quidem est sancta, et
mandatum sanctum, et justum, et bonum.”[393] Mortui ergo sumus legi,
hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem
generat lex, per jussionem eorum quæ sunt facienda, et prohibitionem
eorum quæ non facienda; reprehendens subjectum peccatum, “ut appareat
peccatum.” Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legem
initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse
peccatum. Quod si “lex sancta” est, sanctum est matrimonium. Mysterium
ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum “quod
ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus,”[394] non
solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam “sancti sunt filii,”[395]
Deo gratæ oblectationes verborum Dominicorum, quæ desponderunt animam.
Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest
diabolus. “Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account