The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
non dixit ad distinctionem alicujus alius sæculi, sed perinde ac si
diceret: Qui in hoc nati sunt sæculo, cum per generationem sint filii,
et gignunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam
prætergreditur: sed hæc generatio, quæ similem suscipit interitum,
non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. “Unus est ergo
Pater noster, qui est in cœlis:”[407] sed is ipse quoque Pater est
omnium per creationem. “Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrem
super terram.”[408] Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos
sevit satu, auctorem et causam vestræ essentiæ, sed adjuvantem causam
generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult
effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos
per aquam, cum hæc sit alia satio in creatione. At, inquit, “Qui
est cælebs, curat quæ sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo
placebit uxori.” Quid vero? annon licet etiam eis, qui secundum Deum
placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam ei, qui
uxorem duxit, una cum conjugio etiam esse sollicitum de iis quæ sunt
Domini? Sed quemadmodum “quæ non nupsit, sollicita est de iis, quæ sunt
Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:”[409] ita etiam quæ nupsit,
et de iis, quæ sunt mariti, et de iis, quæ sunt Domini, est in Domino
sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambæ enim sunt sanctæ
in Domino: hæc quidem ut uxor, illa vero ut virgo. Ad eos autem pudore
afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias,
apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: “Ecce, omne
peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus
peccat.”[410] Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem,
rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum
enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quæ
adversetur sufficientiæ: et ut idololatria est ab uno in multos Dei
distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio.
Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumitur apud
Apostolum. De his dicit propheta: “Peccatis vestris venundati estis.”
Et rursus: “Pollutus es in terra aliena:”[411] conjunctionem sceleratam
existimans, quæ cum alieno corpore facta est, et non cum eo, quod datur
in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: “Volo,
inquit, juniores nubere, filios procreare, domui præesse, nullam dare
occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quædam diverterunt
post Satanam.”[412] Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit;
seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra
reprehensionem: “Servabitur autem per filiorum procreationem.”[413]
Et rursus Servator dicens Judæos “generationem pravam et adulteram,”
docet eos legem non cognovisse, ut lex vult: “sed seniorum traditionem,
et hominum præcepta sequentes,” adulterare legem, perinde ac si non
esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account