The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue
quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judæos
non erant admissæ communes mulieres: verum prohibitum erat adulterium.
Qui autem dicit: “Uxorem duxi, non possum venire,”[414] ad divinam
cœnam, est quidem exemplum ad eos arguendos, qui propter voluptates
abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum,
nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint
apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit:
“Inveteravi inter omnes inimicos meos,”[415] per inimicos peccata
intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed
fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccatum, et creatorem
generationis.
CAPUT XIII.
JULII CASSIANI HÆRETICI VERBIS RESPONDET; ITEM LOCO
QUEM EX EVANGELIO APOCRYPHO IDEM ADDUXERAT.
Talibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus, qui fuit princeps
sectæ Docetarum. In opere certe _De continentia_, vel _De
castitate_, his verbis dicit: “Nec dicat aliquis, quod quoniam talia
habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus:
illa quidem ad suscipiendum, hic vero ad seminandum, concessam
esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, esset
hæc constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta
dixisset, eos ‘non esse arborem infrugiferam;’[416] transferens ab
arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tali
cogitatione.” Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit:
“Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos
transformavit, et ab errore liberavit, et a conjunctione membrorum, et
additamentorum, et pudendorum?” in hoc eadem decernens cum Tatiano:
hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: “Cum
interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat,
ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo
facta fuerint unum, et masculum cum femina, nec masculum nec femineum.”
Primum quidem, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc
dictum, sed in eo, quod est secundum Ægyptios. Deinde mihi videtur
ignorare, iram quidem, masculam appetitionem; feminam vero, significare
cupiditatem: quorum operationem pœnitentia et pudor consequuntur.
Cum quis ergo neque iræ neque cupiditati obsequens, quæ quidem et
consuetudine et mala educatione auctæ, obumbrant et contegunt
rationem, sed quæ ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore
affectus ex pœnitentia, spiritum et animam unierit in obedientia Logi
seu rationis; tunc, ut ait Paulus, “non inest in nobis nec masculus,
nec femina.” Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus
et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem
hic vir præclarus plus, quam par sit, Platonice, animam, cum sit ab
initio divina, cupiditate effeminatam, huc venire ad generationem et
interitum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account