The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Clement, of Alexandria, Saint
Religion
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)
Clement, of Alexandria, Saint
Theology -- Early works to 1800; Theology -- History -- Early Church, ca. 30-600
CAPUT XIV.
2 COR. XI. 3, ET EPH. IV. 24, EXPONIT.
Jam vero vel invitum cogit Paulum generationem ex deceptione deducere,
cum dicit: “Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti
sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo.”[417] Sed
certum est, Dominum quoque “venisse” ad ea, “quæ aberraverant.”[418]
Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est,
generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex
melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus
seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator; qui
quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis
avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster tempus
prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et
aberrasset: quoniam “quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam,
jam mœchatus est eam,”[419] ut qui voluntatis tempus non exspectaverit.
Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ
prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: “Induite novum hominem,
qui secundum Deum creatur,”[420] nobis dicit, qui ab Omnipotentis
voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. “Veterem” autem dixit,
non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam
inobedientiæ et obedientiæ. “Pelliceas” autem “tunicas”[421] existimat
Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo
sentiunt, aberrasse ostendemus, cum de ortu hominis, iis consequenter,
quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. “Quoniam, inquit,
qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: _Nostra autem
conversatio est in cœlo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus._”[422]
Recte ergo nos hæc quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et
advenæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut
non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant,
ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore
victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.
CAPUT XV.
1 COR. VII. 1; LUC. XIV. 26; ISA. LVI. 2, 3, EXPLICAT.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account